PROLOGUS
 
 
Oebalus rex fulmine aram Apollini sacrificantis destruente territus, a suis erigitur et Apollinem exsulem hospitio excipit.
 
 
Oebalus, Melia, Hyacinthus, Apollo, Sacrificuli Apollinis.
 
 
Hyacinthus
 
 
Amice! iam parata sunt omnia. Aderit,
 
 
ut spero, cum sorore dilecta meus
 
 
ad sacra, quae constituit, actutum pater.
 
 
Zephyrus
 
 
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
 
 
Hyacinthus
 
 
Hic est.
 
 
Zephyrus
 
 
Apollini ergo tanta sacrificia parat
 
 
Oebalus? an alios nescit in coelis deos?
 
 
An Semelis ergo natus, an Iuno, Venus,
 
 
Diana, Mars, Vulcanus, an superum potens
 
 
pater atque princeps ture nil vestro indigent?
 
 
Hyacinthus
 
 
Quibusque consecramus, o Zephyre! diis,
 
 
nullusque nostris vacuus a templis abit:
 
 
at solus istud Apollo sibi templum suo
 
 
vindicat honori. Genitor hunc magnum deum
 
 
veneratur, et ego veneror exemplo patris.
 
 
Zephyrus
 
 
O care! quam libenter offerrem ilia
 
 
pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
 
 
Hyacinthus
 
 
Dilecte quid me, Zephyre! permisces diis?
 
 
Honore non me dignor, at novi bene:
 
 
extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
 
 
(Venit Oebalus et Melia.)
 
 
Sed en! sorore comite nunc genitor venit.
 
 
Oebalus
 
 
Dic nate! num parata sacrificio hostia
 
 
et ignes?
 
 
Hyacinthus
 
 
Ecce genitor! ad nutum omnia
 
 
parata praestolantur adventum tuum.
 
 
Oebalus
 
 
Bene: ergo succendatur a flamine focus,
 
 
et ture plurimo ara praegravis gemat,
 
 
fumusque sacrificantis in nubes eat.
 
 
Melia
 
 
Heu genitor! atra nube tempestas minax
 
 
ingruit, et omnis glomerat huc noctem polus.
 
 
Oebalus
 
 
Adeste! longioris impatiens morae
 
 
Apollo tus et hostiam a nobis petit.
 
 
Fugiet ad istas saeva tempestas preces,
 
 
et blanda facies solis his iterum plagis
 
 
redibit. Agite! fundite et mecum preces.
 
 
Chorus
 
 
Numen o Latonium!
 
 
audi vota subplicum
 
 
qui ter digno
 
 
te honore
 
 
certant sancte colere:
 
 
hos benigno
 
 
tu favore
 
 
subditos prosequere.
 
 
Solus Oebalus
 
 
O Apollo creditam
 
 
tibi semper protege
 
 
et dignare lumine
 
 
Oebali Laconiam.
 
 
Chorus
 
 
Numen o Latonium!
 
 
audi vota subplicum
 
 
qui ter digno
 
 
te honore
 
 
certant sancte colere:
 
 
hos benigno
 
 
tu favore
 
 
subditos prosequere.
 
 
(Fulmen ignem et aram destruit.)
 
 
Melia
 
 
Heu me! periimus! numen heu nostras preces
 
 
respuit!
 
 
Oebalus
 
 
An aliquis forsan ex vobis deum
 
 
violavit?
 
 
Melia
 
 
Haud me genitor ullius ream
 
 
invenio culpae.
 
 
Hyacinthus
 
 
Semper hunc colui deum.
 
 
(O Zephyre! quantum timeo ne verbis tuis
 
 
haec ira sit succensa quae dixti prius.)
 
 
Zephyrus
 
 
(Hyacinthe! si me diligis, cela patrem,
 
 
et verba prolata prius a nobis tace!)
 
 
Oebalus
 
 
Extinctus ignis, ara subversa, hostia
 
 
contemta nobis grande praesagit malum.
 
 
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
 
 
Hyacinthus
 
 
Erigere mentem genitor! insontem geris
 
 
animum; quid ergo numine a bono mali
 
 
metuas? Ab isto fulmine es laesus nihil,
 
 
nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
 
 
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
 
 
hinc terruisse voluit hoc fulmine deus
 
 
terras, potestas pateat ut mundo magis,
 
 
maneatque cum fiducia in nobis timor.
 
 
Hyacinthus
 
 
Saepe terrent numina,
 
 
surgunt et minantur:
 
 
fingunt bella,
 
 
quae nos angunt,
 
 
mittunt tela,
 
 
quae non tangunt;
 
 
at post ficta nubila
 
 
rident et iocantur.
 
 
Et amore
 
 
et tremore
 
 
gentes stringunt subditas:
 
 
nunc amando,
 
 
nunc minando
 
 
salva stat auctoritas.
 
 
Oebalus
 
 
Ah nate! vera loqueris; at metuo tamen,
 
 
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
 
 
(Accedit Apollo.)
 
 
Apollo
 
 
Apollo vestras audit, o credite! preces
 
 
suamque pollicetur his terris opem,
 
 
recipere si velitis hunc modo exsulem
 
 
iramque fulminantis exosum Iovis.
 
 
Oebalus
 
 
Quid? – numen hac sub veste pastoris latens
 
 
in nostra praesens regna suscipi cupit?
 
 
Hyacinthus
 
 
En genitor! ut lusisse nos superi solent!
 
 
Iam tibi medelam saeva post vulnera deus
 
 
adfert, tuamque regiam praesens beat.
 
 
Melia
 
 
O quam beato sidere haec nubila dies
 
 
nos recreat, ipse Apollo dum nostros Lares
 
 
optatus hospes visitat! – O quantus decor!
 
 
quae forma! – quanta dignitas! – quanta omnibus
 
 
gloriaque membris atque maiestas sedet!
 
 
Apollo
 
 
Melia! quid in pastore tam dignum vides
 
 
suspensa quod mirere?
 
 
Melia
 
 
Video – – –
 
 
Apollo
 
 
Et quid vides?
 
 
Eloquere pulcra!
 
 
Melia
 
 
Video pulcrum Apollinem,
 
 
cui cum parente corda iam dudum obtuli.
 
 
Apollo
 
 
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
 
 
hoc inter orbis dona praeprimis placet.
 
 
Zephyrus
 
 
(Hyacinthe! quantum timeo praesentem deum!)
 
 
Hyacinthus
 
 
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
 
 
Apollo
 
 
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
 
 
habebis in me, amare si deum potes.
 
 
Hyacinthus
 
 
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
 
 
Zephyrus
 
 
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
 
 
Oebalus
 
 
Dies beata! – numen o sanctum! meos,
 
 
manere si dignaris, ingredere Lares,
 
 
diuque me rogante, nobiscum mane.
 
 
Apollo
 
 
Habebis in me, crede, tibi facilem deum.
 
 
Iam pastor Apollo
 
 
custodio greges,
 
 
nixus et baculo vigilans sto;
 
 
iam pascere nolo
 
 
et visito reges,
 
 
iam medicinas mortalibus do.
 
 
Moestos levare,
 
 
aegros iuvare
 
 
est sola tangens Apollinem res:
 
 
hinc me manente,
 
 
vobis favente
 
 
rex omni rege beatior es.
 
 
ACTUS I
 
 
Croesus ad instantes redituro filio nuptias omnia parans sinistro inprimis omine, dein infausto Atys ab Adrasto peremti nuntio territus, ex reducti nati vulnere in summum coniicitur dolorem.
 
 
ACTUS II
 
 
Rege partim dolore peremti filii et procerum stimulis ad vindictam, partim amore erga Adrastum et Mandanae ac Olynti precibus ad clementiam propendente, Pharnaspes omnium maxime Adrasti subplicium urget.
 
 
CHORUS I
 
 
Apollo propter necem Hyacintho illatam Oebali regia discedere iubetur.
 
 
Oebalus, Melia, Apollo, Zephyrus.
 
 
Oebalus
 
 
Amare numquid filia, haud dubito, deum,
 
 
favore qui ter dignus est nostro, potes?
 
 
Melia
 
 
Quid loquere pater? – Apollo mortalem sibi
 
 
me coniugali cupiat adiungi thoro?
 
 
Oebalus
 
 
Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
 
 
meumque, libertate sed nata utere
 
 
tua, roganti placidus adsensum dedi.
 
 
Melia
 
 
Negare num me genitor! adsensum putes?
 
 
Quae virgo contemsisse divinum virum
 
 
tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
 
 
fuerit, et obstitisse fortunae velit?
 
 
Oebalus
 
 
Prudenter istud nata! coniugium eligis;
 
 
sic namque per te frater et genitor tuus,
 
 
sic et nepotes sorte divina eminent,
 
 
sic nostra diva efficitur his facibus domus.
 
 
Melia
 
 
Dic, ubi moratur Apollo? – colloquio illius
 
 
o ut liceret optimo actutum frui!
 
 
Oebalus
 
 
Cum fratre disco ludit et Zephyro simul
 
 
in nemore. At huc redibit, ut spero, citus,
 
 
tuumque me praesente consensum petet.
 
 
Melia
 
 
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
 
 
Laetari,
 
 
iocari,
 
 
fruique divinis honoribus stat,
 
 
dum Hymen optimus
 
 
taedis et floribus
 
 
grata,
 
 
beata
 
 
connubia iungit et gaudia dat.
 
 
Iam diva vocabor,
 
 
si numen amabo;
 
 
per astra vagabor
 
 
et nubes calcabo;
 
 
et urbes, et regna devoveant se,
 
 
et fauni adorent, et satyri me.
 
 
(Accedit Zephyrus.)
 
 
Zephyrus
 
 
Rex! de salute filii est actum; iacet
 
 
Hyacinthus!
 
 
Oebalus
 
 
Heu me! nuntium o tristem nimis!
 
 
Qua morte cecidit?
 
 
Zephyrus
 
 
Ictus a disco ruit.
 
 
Oebalus
 
 
Quis filium occidisse non timuit meum?
 
 
Zephyrus
 
 
Apollo.
 
 
Oebalus
 
 
Contremisco!
 
 
Melia
 
 
Superi! quid? Deus,
 
 
qui me beare voluit, hic fratri necem
 
 
sit machinatus? Ista quis credat tibi?
 
 
Zephyrus
 
 
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
 
 
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
 
 
ne simile feriat forsan et nostrum caput.
 
 
Oebalus
 
 
Sic ergo plectis numen innocuos? – Favor,
 
 
quo te recepi, morte num nati unici
 
 
dignus erat? – Ergo Meliam et natam quoque
 
 
surripere patri numen o falsum paras?
 
 
Melia
 
 
O absit a me genitor! ut sponsum eligam,
 
 
deoque, qui cruore germani madet,
 
 
nuptura porrexisse praesumam manus.
 
 
Zephyrus
 
 
(Quid audio? an coniugia meditatur deus?
 
 
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit? –
 
 
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
 
 
rapiet amorem?)
 
 
Oebalus
 
 
Zephyre! quae causa improbum
 
 
adegit hoc ad facinus?
 
 
Zephyrus
 
 
Haud ullam scio.
 
 
Natus ad amoenum litus Eurotae stetit,
 
 
discumque metae proximum adspiciens, meus
 
 
clamabat, ecce discus est vestro prior,
 
 
metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
 
 
loquentis et propellit in pueri caput,
 
 
quo laesus iste pronus in terram ruit.
 
 
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
 
 
perierit.
 
 
Oebalus
 
 
An sic furere non dubitat deus,
 
 
ut sibi benignum privet et prole Oebalum?
 
 
Exesse regno numen invisum mihi
 
 
meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
 
 
maiora ne, vel plura mihi damna inferat.
 
 
Zephyrus
 
 
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
 
 
Tu morte nati laesus es. Timeo deum,
 
 
qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
 
 
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
 
 
latere; nam caedis ego sum factae reus!)
 
 
Oebalus
 
 
Abibo. Vos manete! Si veniat deus
 
 
ad vos, abire nata! crudelem iube.
 
 
Ad litus Eurotae ibo, num vivat, meum
 
 
videre natum. Forsan occurret mihi
 
 
Apollo, regnis numen exosum meis.
 
 
(Abit.)
 
 
Zephyrus
 
 
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
 
 
meliaque me dilecta nunc coniux manet.)
 
 
Melia
 
 
Non capio, cur Apollo ne laesus quidem
 
 
necarit unice ante dilectum sibi
 
 
Hyacinthum. Amare qui sororem me queat,
 
 
si fratris ante polluat fato manus?
 
 
Zephyrus
 
 
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
 
 
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
 
 
astutus est, crudelis, inconstans, levis;
 
 
hinc exulare iussus est coelis, suo
 
 
furore ne turbaret unanimes deos.
 
 
Melia
 
 
Meliora credidisse de tanto deo
 
 
mens dictat. (Ast incertus est animus tamen,
 
 
timorque spesque pectore alternant vices.)
 
 
Zephyrus
 
 
Melia! quid animo volvis? ah sponsum abiice,
 
 
cuius cruore dextra fraterno calet,
 
 
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
 
 
amore, quo beatus efficiar, bea.
 
 
Melia
 
 
Nunc fata fratris cogito, haud Zephyri faces.
 
 
Zephyrus
 
 
O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?
 
 
En! duos conspicis:
 
 
amantem et nocentem,
 
 
iuvantem et furentem;
 
 
cui manum porrigis?
 
 
Apollo te necabit:
 
 
at Zephyrus amabit.
 
 
Fraterno qui dexteram tinxit cruore,
 
 
tentabit in tenera plura sorore:
 
 
quem prudens eligis?
 
 
Heu! numen! ecce! numen huc gressum movet;
 
 
Melia quid agimus? indica effugii locum!
 
 
Timeo ferocem.
 
 
Melia
 
 
An ergo me solam obiicis?
 
 
Subsiste! num iactata sic perstat fides?
 
 
Zephyrus
 
 
Ne patere, quaeso, ut noceat insonti deus!
 
 
(Accedit Apollo.)
 
 
Apollo
 
 
Adesne latro! fraudis infandae artifex!
 
 
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
 
 
rapuisse sponsam numquid et nostram simul
 
 
sceleste! tentas? Crimen et mendax novis
 
 
criminibus auges? Impie! iratum tibi
 
 
quid possit, experire, iam numen modo!
 
 
Amantis et nocentis, et iuste quidem
 
 
nocentis experire vindictam dei!
 
 
Irruite venti! claude sceleratum specu
 
 
Aeole!
 
 
Zephyrus
 
 
Quid? heu me!
 
 
(Zephyrus in ventum mutatus abripitur.)
 
 
Melia
 
 
Quid agis o numen grave!
 
 
Funeribus an replere vis regnum patris?
 
 
Iam fratre caeso occidis et Zephyrum simul?
 
 
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?
 
 
Apollo
 
 
O cara!
 
 
Melia
 
 
Quid? vocasse me caram audes?
 
 
Cruente!
 
 
Apollo
 
 
Me percipere si non sit grave – – –
 
 
Melia
 
 
Est grave, tace! atque nostra, sic genitor iubet,
 
 
illico relinque regna, ne noceas magis!
 
 
Apollo
 
 
(Ah! pone tandem fulmen o superum pater!
 
 
Quousque persequetur hic miserum furor?)
 
 
Melia
 
 
Discede
 
 
crudelis!
 
 
Gaudebo, tyrannus si deserit me!
 
 
Vah! insolentem,
 
 
qui violat iura!
 
 
Discede! discede! nam metuo te.
 
 
Apollo
 
 
Est, crede!
 
 
fidelis,
 
 
est mitis Apollo, qui deperit te.
 
 
Quid? innocentem
 
 
sic abicis dura!
 
 
Sic perdis amicum, si reicis me.
 
 
(Abit Melia.)
 
 
Apollo solus
 
 
Quem coeli premunt inopem,
 
 
an terris agat exsulem?
 
 
Manebo!
 
 
Quousque resederit dira
 
 
quae pectora sauciat ira,
 
 
latebo.
 
 
ACTUS III
 
 
Pharnaspes dolo Adrastum perditurus, dum Mandana cum Olynto fratrem servare conatur, Croesum, sceleris patrati causa et culpa in sororem quoque et filium Adrasti subdole coniecta, ad vindictam exagitat; suam interea operam miseris addicente Clitandro.
 
 
ACTUS IV
 
 
Pharnaspe de successu doli laeto, Mandana cum Clitandro agens fratrem neci subtrahere fatagit, sed conatu irrito.
 
 
CHORUS II
 
 
Oebalus, cognita Apollinis innocentia, hunc benigne recipit, eique filiam coniugem tradit.
 
 
Oebalus, Melia, Apollo, Hyacinthus.
 
 
Hyacinthus
 
 
Non est. –
 
 
Oebalus
 
 
Quis ergo nate! dic, si patrem amas,
 
 
quis te peremit?
 
 
Hyacinthus
 
 
Zephyrus; – heu me! – si – deus –
 
 
adesset! –
 
 
Oebalus
 
 
Heu, iam moritur! –
 
 
Hyacinthus
 
 
O Pater! – Pater!
 
 
mors – est – acerba!
 
 
Oebalus
 
 
Nate!
 
 
Hyacinthus
 
 
Ge-nitor! – Ah! vale! –
 
 
(Moritur.)
 
 
Oebalus
 
 
Hyacinthe! – nate! – vixit – exanimis iacet! – –
 
 
"Apollo", dixit, "innocens est, o pater!"
 
 
"Crede mihi, non est; Zephyrus est auctor necis."
 
 
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
 
 
Sic numen ipsum sceleris et tanti reum
 
 
arguere, sic me fallere haud regem times?
 
 
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
 
 
cruore! – Mortem filii an inultus feram?
 
 
Ut navis in aequore luxuriante
 
 
per montes, per valles undarum iactatur,
 
 
et iamiam proxima nubibus stat,
 
 
et iamiam proxima tartaro nat;
 
 
sic bilis a pectore bella minante
 
 
per corpus, per venas, per membra grassatur:
 
 
furore sublevor;
 
 
dolore deprimor.
 
 
Ira, vindicta conglomerant se,
 
 
atque quassare non desinunt me.
 
 
(Accedit Melia.)
 
 
Melia
 
 
Quocumque me converto, crudelis dei
 
 
monumenta detestanda conspicio. Prius
 
 
perire Zephyrum videram et fratrem modo
 
 
video natare sanguine insontem suo.
 
 
Oebalus
 
 
Quid comite nullo filia huc infers pedem?
 
 
An latro iamiam fugit?
 
 
Melia
 
 
Hunc iussi illico
 
 
vitare nostra regna; nam caedem improbus
 
 
nova gravare caede non timuit deus.
 
 
Oebalus
 
 
Quid loquere? caedem nata! quam narras novam?
 
 
Melia
 
 
O rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
 
 
ventisque me vidente lacerandum dedit.
 
 
Oebalus
 
 
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
 
 
quod imputavit perfidus et atrox deo
 
 
Zephyrus! Hic auctor, filia! est factae necis.
 
 
Non est Apollo: Zephyrus in fratrem tuum
 
 
discum agere non dubitavit.
 
 
Melia
 
 
Unde autem pater!
 
 
haec nosse poteras?
 
 
Oebalus
 
 
Natus haec retulit mihi,
 
 
nam vivus est inventus a nobis. Meis
 
 
extinctus est in manibus.
 
 
Melia
 
 
Heu me! quid? pater!
 
 
quid ergo regno exisse iussisti deum?
 
 
Oebalus
 
 
Filia! dolore motus et Zephyri dolis
 
 
delusus id iussisse me memini. Impium
 
 
quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
 
 
Melia
 
 
O genitor! omnes perditi iamiam sumus!
 
 
Discessit, heu! discessit a nobis deus!
 
 
O crede, non inultus id probrum feret.
 
 
Oebalus
 
 
Quid? nata! discessisse iam numen putas?
 
 
Melia
 
 
Nil dubito; namque exire de regno tuo
 
 
Apollinem ipsa, linquere et nostros Lares
 
 
iussi. O ut hunc revocare nunc possem deum!
 
 
Oebalus
 
 
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
 
 
Natus cadit,
 
 
atque deus
 
 
me nolente,
 
 
nesciente
 
 
laesus abit.
 
 
Regnum sine numine
 
 
iam non diu stabit:
 
 
numen! quaeso, flectere,
 
 
et ad nos revertere!
 
 
Melia
 
 
Frater cadit,
 
 
atque meus
 
 
te iubente,
 
 
me dolente
 
 
sponsus abit.
 
 
Sponsa sine complice
 
 
quaeso, quid amabit?
 
 
Noli sponsam plectere!
 
 
Numen! ah! regredere!
 
 
(Accedit Apollo.)
 
 
Apollo
 
 
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
 
 
Ignosce, quod numen ego tua regna audeam
 
 
praesens beare! Disce, quid numen queat!
 
 
Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
 
 
nomenque praeferente defuncti tege.
 
 
(Subsidens cum funere tellus hyacinthos flores germinat.)
 
 
Oebalus
 
 
Quid video? – Surrexisse de nato meo
 
 
conspicio flores? –
 
 
Melia
 
 
Numen o nimium potens!
 
 
Pudore me suffusa profiteor ream.
 
 
Ad verba Zephyri, patris ad iussa omnia,
 
 
fecisse quae me poenitet, feci.
 
 
Oebalus
 
 
Optime
 
 
parce deus! ignarus ego, quis fuerit necis
 
 
auctor patratae, pessimo Zephyro fidem
 
 
habui, meumque credidi natum tua
 
 
periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
 
 
induxit in regna mea, ni parcas, mala!
 
 
Melia
 
 
O numen! haud fuisse contemptum putes;
 
 
abire quod te iusserim, imprudens fui
 
 
credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
 
 
quae de dolore fratris occisi meant.
 
 
Apollo
 
 
Confide rex! Apollo non fugiet tua
 
 
regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
 
 
iam stare si promissa demonstres tua.
 
 
Oebalus
 
 
Intelligo. Ecce nata! te sponsam deus
 
 
dignatur elegisse.
 
 
Melia
 
 
Num credam deum
 
 
amare posse Meliam?
 
 
Apollo
 
 
O crede! ipsemet
 
 
Iupiter amare saepe mortales solet;
 
 
amare namque convenit tantum diis;
 
 
vobis amari.
 
 
Melia
 
 
Numen! en famulam, suo
 
 
quae pro parente pectus hoc offert tibi.
 
 
Oebalus
 
 
En! si placere sponsa mortalis potest,
 
 
Apollo! nostra filiam adductam manu
 
 
accipe, meoque semper in regno mane.
 
 
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
 
 
eris, manere filia hac factus gener
 
 
regione si digneris in nostra.
 
 
Apollo
 
 
Oebale!
 
 
accipio laetus Meliae oblatae manum,
 
 
rebusque semper placidus adsistam tuis.
 
 
Melia
 
 
Iustitia sic tua deus elucet magis.
 
 
Oebalus
 
 
Sic innocentem debita haud merces fugit.
 
 
Apollo
 
 
Sic saecla te futura clementem sonent.
 
 
Apollo
 
 
Tandem post turbida
 
 
fulmina,
 
 
nubila
 
 
Tonantis murmura
 
 
pax alma virescit et explicat se.
 
 
Melia
 
 
Post vincla doloris
 
 
Oebalus
 
 
Post bella furoris
 
 
Apollo
 
 
Post monstra pavoris
 
 
Oebalus, Apollo et Melia
 
 
vos|nos iungit amabile pignus amoris.
 
 
Omnes
 
 
Post fata
 
 
Apollo
 
 
sperata
 
 
Melia
 
 
beata
 
 
Oebalus
 
 
optata
 
 
 
 
Oebalus
 
 
vos taeda coronat et excitat me.
 
 
Apollo et Melia
 
 
nos taeda coronet et erigat te.
 
 
 
 
ACTUS V
 
 
Rex ab Hystaspe mitior factus, novis autem per Pharnaspem et Datim facibus ad iram concitatus sorori, filio et ipsi denique Adrasto mortem decernit; a Megabaso tamen Pharnaspis dolum edoctus, Adrastum cum sorore et nato in gratiam denuo recipit.
 
 

AUCTOR OPERIS MUSICI

Nobilis dominus Wolfgangus Mozart, undecennis filius nobilis ac strenui domini Leopoldi Mozart capellae magistri.
 
 

PERSONAE IN MUSICA

Oebalus, Lacedaemoniae rex Ornatissimus ac doctissimus dominus Mathias Stadler, theologiae moralis et iurium auditor
Melia, Oebali filia Felix Fuchsex capella, in grammatica
Hyacinthus, Oebali filius Christianus Enzingerex capella, in rudimenta
Apollo, ab Oebalo hospitio exceptus Ioannes Ernstex capella
Zephyrus, Hyacinthi intimuus Iosephus Vonterthonex syntaxi
Sacrificulus Apollinis Primus Iosephus Bruendlex Poesi
Sacrificulus Apollinis Secundus Iacobus Moserex syntaxi

 
 

PERSONAE IN ACTIONE

Croesus, Lydiae rex Antonius Pabmpichler
Atys, Croesi filius Ioannes Krueger
Adrastus, Midae filius in aula Croesi Nobilis Augustinus Preitenbach
Olynthus, Adrasti Filius Nobilis Mathias Ranftl
Mandana, Adrasti soror et sponsa Atys Franciscus Pichler
Megabasus Iosephus Forschner |
Hystaspes Antonius Hartmair | Proseres
Pharnaspes Bernardus Eder |
Datis Iosephus Mueller | Duces
Clitander Franciscus Prugger |
Philinto, Popa Mathaeus Flatscher
Dimnus, Croesi Ephebus Iudas Thaddaeus Moesl

 
 
U. I. O. G. D.Ut in omnibus glorificetur deus