Kritische Edition des Librettos       Diplomatische Übertragung des Librettos 
PROLOGUS
 
FPROLOGVS.
Oebalus rex fulmine aram Apollini sacrificantis destruente territus, a suis erigitur et Apollinem exsulem hospitio excipit.
 

OEbalus Rex fulmine, aram Apollini sa-
crificantis destruente, territus, a suis
erigitur et Apollinem exsulem hospi-
tio excipit.

Oebalus, Melia, Hyacinthus, Apollo, Sacrificuli Apollinis.
 
OEBALVS. MELIA. HYACIN-
THVS. ZEPHYRVS. APOLLO. SA-
CRIFICVLI APOLLINIS.
Hyacinthus
 
Hyac.
Amice! iam parata sunt omnia. Aderit,
 
Amice! iam parata sunt omnia. Aderit,
ut spero, cum sorore dilecta meus
 
Vt spero, cum sorore dilecta meus
ad sacra, quae constituit, actutum pater.
 
Ad sacra, quae constituit, actutum Pater.
Zephyrus
 
Zephyr.
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
 
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
Hyacinthus
 
Hyac.
Hic est.
 
Hic est.
Zephyrus
 
Zephyr.
Apollini ergo tanta sacrificia parat
 
Apollini ergo tanta sacrificia parat
Oebalus? an alios nescit in coelis deos?
 
OEbalus? an alios nescit in coelis Deos?
An Semelis ergo natus, an Iuno, Venus,
 
An Semelis ergo natus, an Iuno, Venus,
Diana, Mars, Vulcanus, an superum potens
 
FDiana, Mars, Vulcanus, an Superum potens
pater atque princeps ture nil vestro indigent?
 
Pater atque Princeps ture nil vestro indigent?
Hyacinthus
 
Hyacin.
Quibusque consecramus, o Zephyre! diis,
 
Quibusque consecramus o Zephyre! Diis,
nullusque nostris vacuus a templis abit:
 
Nullusque nostris vacuus a templis abit:
at solus istud Apollo sibi templum suo
 
At solus istud Apollo sibi templum suo
vindicat honori. Genitor hunc magnum deum
 
Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum
veneratur, et ego veneror exemplo patris.
 
Veneratur, et ego veneror exemplo Patris.
Zephyrus
 
Zephyr.
O care! quam libenter offerrem ilia
 
O care! quam libenter offerrem ilia
pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
 
Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
Hyacinthus
 
Hyac.
Dilecte quid me, Zephyre! permisces diis?
 
Dilecte quid me Zephyre! permisces Diis?
Honore non me dignor, at novi bene:
 
Honore non me dignor: at noui bene;
extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
 
Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor. Venit OEbalus et Melia.
(Venit Oebalus et Melia.)
 
Sed en! sorore comite nunc genitor venit.
 
Sed en! sorore comite nunc Genitor venit.
Oebalus
 
Oebal.
Dic nate! num parata sacrificio hostia
 
Dic Nate! num parata sacrificio hostia
et ignes?
 
Et ignes?
Hyacinthus
 
Hyac.
Ecce genitor! ad nutum omnia
 
Ecce Genitor! ad nutum omnia
parata praestolantur adventum tuum.
 
Parata praestolantur aduentum tuum.
Oebalus
 
Oebal.
Bene: ergo succendatur a flamine focus,
 
Bene: ergo succendatur a flamine focus,
et ture plurimo ara praegravis gemat,
 
Et ture plurimo ara praegrauis gemat,
fumusque sacrificantis in nubes eat.
 
Fumusque sacrificantis in nubes eat.
Melia
 
Melia.
Heu genitor! atra nube tempestas minax
 
Heu genitor! atra nube tempestas minax
ingruit, et omnis glomerat huc noctem polus.
 
Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.
Oebalus
 
Oebal,
Adeste! longioris impatiens morae
 
Adeste! longioris impatiens morae
Apollo tus et hostiam a nobis petit.
 
Apollo tus et hostiam a nobis petit.
Fugiet ad istas saeva tempestas preces,
 
Fugiet ad istas saeua tempestas preces,
et blanda facies solis his iterum plagis
 
Et blanda facies Solis his iterum plagis
redibit. Agite! fundite et mecum preces.
 
Redibit. – Agite! fundite et mecum preces.
Chorus
 
Numen o Latonium!
 
FNumen o Latonium!
audi vota subplicum
 
Audi vota subplicum,
qui ter digno
 
Qui ter digno
te honore
 
Te honore
certant sancte colere:
 
Certant sancte colere:
hos benigno
 
Hos benigno
tu favore
 
Tu fauore
subditos prosequere.
 
Subditos prosequere.
Solus Oebalus
 
Solvs Oebal.
O Apollo creditam
 
O Apollo creditam
tibi semper protege
 
Tibi semper protege
et dignare lumine
 
Et dignare lumine
Oebali Laconiam.
 
OEbali Laconiam.
Chorus
 
Numen o Latonium!
 
Lumen o Latonium! vt supra. Fulmen ignem et aram destruit.
audi vota subplicum
 
qui ter digno
 
te honore
 
certant sancte colere:
 
hos benigno
 
tu favore
 
subditos prosequere.
 
(Fulmen ignem et aram destruit.)
 
Melia
 
Melia.
Heu me! periimus! numen heu nostras preces
 
Heu me! periimus! Numen heu nostras preces
respuit!
 
Respuit!
Oebalus
 
Oebal.
An aliquis forsan ex vobis deum
 
An aliquis forsan ex vobis Deum
violavit?
 
Violauit?
Melia
 
Melia.
Haud me genitor ullius ream
 
Haud me Genitor vllius ream
invenio culpae.
 
Inuenio culpae.
Hyacinthus
 
Hyac.
Semper hunc colui deum.
 
Semper hunc colui Deum.
(O Zephyre! quantum timeo ne verbis tuis
 
(O Zephyre! quantum timeo, ne verbis tuis
haec ira sit succensa quae dixti prius.)
 
Haec ira sit succensa, quae dixti prius)
Zephyrus
 
Zephyr.
(Hyacinthe! si me diligis, cela patrem,
 
(Hyacinthe! si me diligis, cela Patrem,
et verba prolata prius a nobis tace!)
 
Et verba prolata prius a nobis tace!)
Oebalus
 
Oebal.
Extinctus ignis, ara subversa, hostia
 
Extinctus ignis, ara subuersa, hostia
contemta nobis grande praesagit malum.
 
FContemta nobis grande praesagit malum.
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
 
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
Hyacinthus
 
Hyac.
Erigere mentem genitor! insontem geris
 
Erigere mentem Genitor! insontem geris
animum; quid ergo numine a bono mali
 
Animum, quid ergo Numine a bono mali
metuas? Ab isto fulmine es laesus nihil,
 
Metuas? ab isto fulmine es laesus nihil,
nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
 
Nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
 
Viuimus, et omnes pristinus vigor beat:
hinc terruisse voluit hoc fulmine deus
 
Hinc terruisse voluit hoc fulmine Deus
terras, potestas pateat ut mundo magis,
 
Terras, potestas pateat vt mundo magis,
maneatque cum fiducia in nobis timor.
 
Maneatque cum fiducia in nobis timor.
Hyacinthus
 
Saepe terrent numina,
 
Saepe terrent Numina
surgunt et minantur:
 
Surgunt et minantur:
fingunt bella,
 
Fingunt bella,
quae nos angunt,
 
Quae nos angunt,
mittunt tela,
 
Mittunt tela,
quae non tangunt;
 
Quae non tangunt:
at post ficta nubila
 
At post ficta nubila
rident et iocantur.
 
Rident et iocantur,
Et amore
 
Et amore
et tremore
 
Et tremore
gentes stringunt subditas:
 
Gentes stringunt subditas:
nunc amando,
 
Nunc amando,
nunc minando
 
Nunc minando
salva stat auctoritas.
 
Salua stat auctoritas.
Oebalus
 
Oebal.
Ah nate! vera loqueris; at metuo tamen,
 
Ah Nate! vera loqueris: at metuo tamen,
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
 
Apollo ne fors perdat hoc igne OEbalum. Accedit Apollo.
(Accedit Apollo.)
 
Apollo
 
FApollo.
Apollo vestras audit, o credite! preces
 
Apollo vestras audit, o credite! preces
suamque pollicetur his terris opem,
 
Suamque pollicetur his terris opem,
recipere si velitis hunc modo exsulem
 
Recipere si velitis hunc modo exsulem
iramque fulminantis exosum Iovis.
 
Iramque fulminantis exosum Iouis.
Oebalus
 
Oebal.
Quid? – numen hac sub veste pastoris latens
 
Quid? – Numen hac sub veste pastoris latens
in nostra praesens regna suscipi cupit?
 
In nostra praesens regna suscipi cupit?
Hyacinthus
 
Hyacin.
En genitor! ut lusisse nos superi solent!
 
En Genitor! vt lusisse nos Superi solent!
Iam tibi medelam saeva post vulnera deus
 
Iam tibi medelam saeva post vulnera Deus
adfert, tuamque regiam praesens beat.
 
Adfert, tuamque regiam praesens beat
Melia
 
Melia.
O quam beato sidere haec nubila dies
 
O quam beato sidere haec nubila dies
nos recreat, ipse Apollo dum nostros Lares
 
Nos recreat, ipse Apollo dum nostros lares
optatus hospes visitat! – O quantus decor!
 
Optatus hospes visitat! – O quantus decor!
quae forma! – quanta dignitas! – quanta omnibus
 
Quae forma! – quanta dignitas! – quanta omnibus
gloriaque membris atque maiestas sedet!
 
Gloriaque membris atque Maiestas sedet!
Apollo
 
Apoll.
Melia! quid in pastore tam dignum vides
 
Melia! quid in pastore tam dignum vides
suspensa quod mirere?
 
Suspensa quod mirere?
Melia
 
Melia.
Video – – –
 
Video. – –
Apollo
 
Apoll.
Et quid vides?
 
Et quid vides?
Eloquere pulcra!
 
Eloquere pulcra!
Melia
 
Melia.
Video pulcrum Apollinem,
 
Video pulcrum Apollinem,
cui cum parente corda iam dudum obtuli.
 
Cui cum Parente corda iam dudum obtuli.
Apollo
 
Apol.
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
 
Quod obtulisti pectus, haud reuoca amplius;
hoc inter orbis dona praeprimis placet.
 
Hoc inter orbis dona praeprimis placet.
Zephyrus
 
Zephyr.
(Hyacinthe! quantum timeo praesentem deum!)
 
(Hyacinthe! quantum timeo praesentem Deum!)
Hyacinthus
 
Hyac.
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
 
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
Apollo
 
FApollo.
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
 
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
habebis in me, amare si deum potes.
 
Habebis in me, amare si Deum potes.
Hyacinthus
 
Hyac.
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
 
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
Zephyrus
 
Zephy.
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
 
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
Oebalus
 
Oebal.
Dies beata! – numen o sanctum! meos,
 
Dies beata! – Numen o sanctum! meos,
manere si dignaris, ingredere Lares,
 
Manere si dignaris, ingredere Lares,
diuque me rogante, nobiscum mane.
 
Diuque me rogante, nobiscum mane.
Apollo
 
Apol.
Habebis in me, crede, tibi facilem deum.
 
Habebis in me, crede, tibi facilem Deum.
Iam pastor Apollo
 
Iam pastor Apollo
custodio greges,
 
Custodio Greges,
nixus et baculo vigilans sto;
 
Nixus et baculo vigilans sto:
iam pascere nolo
 
Iam pascere nolo
et visito reges,
 
Et visito Reges,
iam medicinas mortalibus do.
 
Iam medicinas mortalibus do.
Moestos levare,
 
Moestos leuare,
aegros iuvare
 
Aegros iuuare
est sola tangens Apollinem res:
 
Est sola tangens Apollinem res:
hinc me manente,
 
Hinc me manente,
vobis favente
 
Vobis fauente
rex omni rege beatior es.
 
Rex omni Rege beatior es.
ACTUS I
 
ACTVS I.
Croesus ad instantes redituro filio nuptias omnia parans sinistro inprimis omine, dein infausto Atys ab Adrasto peremti nuntio territus, ex reducti nati vulnere in summum coniicitur dolorem.
 
Croesus ad instantes redituro Filio nu-
ptias omnia parans sinistro inprimis
omine, dein infausto Atys ab Adrasto
Fperemti nuntio territus, ex reducti
Nati vulnere in summum coniicitur do-
lorem.
ACTUS II
 
ACTVS II.
Rege partim dolore peremti filii et procerum stimulis ad vindictam, partim amore erga Adrastum et Mandanae ac Olynti precibus ad clementiam propendente, Pharnaspes omnium maxime Adrasti subplicium urget.
 
Rege partim dolore peremti filii, et Pro-
cerum stimulis ad vindictam, partim
amore erga Adrastum et Mandanae
ac Olynti precibus ad clementiam pro-
pendente, Pharnaspes omnium maxime
Adrasti subplicium vrget.
CHORUS I
 
CHORVS I.
Apollo propter necem Hyacintho illatam Oebali regia discedere iubetur.
 
Apollo propter necem Hyacintho illatam
OEbali Regia discedere iubetur.
Oebalus, Melia, Apollo, Zephyrus.
 
OEBALVS. MELIA. APOLLO.
ZEPHYRVS.
Oebalus
 
Oebal.
Amare numquid filia, haud dubito, deum,
 
Amare numquid filia, haud dubito, Deum,
favore qui ter dignus est nostro, potes?
 
Fauore qui ter dignus est nostro, potes?
Melia
 
Melia.
Quid loquere pater? – Apollo mortalem sibi
 
Quid loquere Pater? – Apollo mortalem sibi
me coniugali cupiat adiungi thoro?
 
Me coniugali cupiat adiungi thoro?
Oebalus
 
Oebal.
Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
 
Dubitare noli, Apollo te Sponsam petit,
meumque, libertate sed nata utere
 
Meumque, libertate sed Nata vtere
tua, roganti placidus adsensum dedi.
 
Tua, roganti placidus adsensum dedi.
Melia
 
FMel.
Negare num me genitor! adsensum putes?
 
Negare num me Genitor! adsensum putes?
Quae virgo contemsisse divinum virum
 
Quae virgo contemsisse diuinum virum
tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
 
Tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
fuerit, et obstitisse fortunae velit?
 
Fuerit, et obstitisse fortunae velit?
Oebalus
 
Oebal.
Prudenter istud nata! coniugium eligis;
 
Prudenter istud Nata! coniugium eligis;
sic namque per te frater et genitor tuus,
 
Sic namque per te Frater et Genitor tuus,
sic et nepotes sorte divina eminent,
 
Sic et Nepotes sorte diuina eminent,
sic nostra diva efficitur his facibus domus.
 
Sic nostra diua efficitur his facibus domus.
Melia
 
Mel.
Dic, ubi moratur Apollo? – colloquio illius
 
Dic, vbi moratur Apollo? – colloquio illius
o ut liceret optimo actutum frui!
 
O vt liceret optimo actutum frui!
Oebalus
 
Oebal.
Cum fratre disco ludit et Zephyro simul
 
Cum fratre disco ludit et Zephyro simul
in nemore. At huc redibit, ut spero, citus,
 
In nemore. At huc redibit, vt spero, citus
tuumque me praesente consensum petet.
 
Tuumque me praesente consensum petet.
Melia
 
Mel.
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
 
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
Laetari,
 
Laetari,
iocari,
 
Iocari
fruique divinis honoribus stat,
 
Fruique diuinis honoribus stat;
dum Hymen optimus
 
Dum Hymen optimus
taedis et floribus
 
Taedis et floribus
grata,
 
Grata,
beata
 
Beata
connubia iungit et gaudia dat.
 
Connubia iungit, et gaudia dat.
Iam diva vocabor,
 
Iam diua vocabor,
si numen amabo;
 
Si Numen amabo;
per astra vagabor
 
FPer astra vagabor
et nubes calcabo;
 
Et nubes calcabo:
et urbes, et regna devoveant se,
 
Et Vrbes, et regna deuoueant se,
et fauni adorent, et satyri me.
 
Et Fauni adorent, et Satyri me.
(Accedit Zephyrus.)
 
Zephyrus
 
Zephyr.
Rex! de salute filii est actum; iacet
 
Rex! de salute filii est actum; iacet
Hyacinthus!
 
Hyacinthus!
Oebalus
 
Oebal.
Heu me! nuntium o tristem nimis!
 
Heu me! nuntium o tristem nimis!
Qua morte cecidit?
 
Qua morte cecidit?
Zephyrus
 
Zephy.
Ictus a disco ruit.
 
Ictus a disco ruit.
Oebalus
 
Oebal.
Quis filium occidisse non timuit meum?
 
Quis filium occidisse non timuit meum?
Zephyrus
 
Zephyr.
Apollo.
 
Apollo.
Oebalus
 
Oebal.
Contremisco!
 
Contremisco!
Melia
 
Mel.
Superi! quid? Deus,
 
Superi quid? Deus,
qui me beare voluit, hic fratri necem
 
Qui me beare voluit, hic fratri necem
sit machinatus? Ista quis credat tibi?
 
Sit machinatus? Ista quis credat tibi?
Zephyrus
 
Zephyr.
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
 
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
 
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
ne simile feriat forsan et nostrum caput.
 
Ne simile feriat forsan et nostrum caput.
Oebalus
 
Oebal.
Sic ergo plectis numen innocuos? – Favor,
 
Sic ergo plectis Numen innocuos? – Fauor,
quo te recepi, morte num nati unici
 
Quo te recepi, morte num Nati vnici
dignus erat? – Ergo Meliam et natam quoque
 
Dignus erat? – Ergo Meliam et Natam quoque
surripere patri numen o falsum paras?
 
Surripere Patri Numen o falsum paras?
Melia
 
Mel.
O absit a me genitor! ut sponsum eligam,
 
O absit a me Genitor! vt sponsum eligam,
deoque, qui cruore germani madet,
 
Deoque, qui cruore Germani madet,
nuptura porrexisse praesumam manus.
 
Nuptura porrexisse praesumam manus.
Zephyrus
 
Zephyr.
(Quid audio? an coniugia meditatur deus?
 
(Quid audio? an coniugia meditatur Deus?
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit? –
 
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit? –
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
 
FQui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
rapiet amorem?)
 
Rapiet amorem?)
Oebalus
 
Oebal.
Zephyre! quae causa improbum
 
Zephyre! quae causa improbum
adegit hoc ad facinus?
 
Adegit hoc ad facinus?
Zephyrus
 
Zephyr.
Haud ullam scio.
 
Haud vllam scio.
Natus ad amoenum litus Eurotae stetit,
 
Natus ad amoenum litus Eurotae stetit,
discumque metae proximum adspiciens, meus
 
Discumque metae proximum adspiciens, meus
clamabat, ecce discus est vestro prior,
 
Clamabat, ecce discus est vestro prior,
metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
 
Metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
loquentis et propellit in pueri caput,
 
Loquentis et propellit in Pueri Caput,
quo laesus iste pronus in terram ruit.
 
Quo laesus iste pronus in terram ruit.
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
 
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
perierit.
 
Perierit.
Oebalus
 
Oebal.
An sic furere non dubitat deus,
 
An sic furere non dubitat Deus,
ut sibi benignum privet et prole Oebalum?
 
Vt sibi benignum priuet et prole OEbalum?
Exesse regno numen invisum mihi
 
Exesse regno Numen inuisum mihi
meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
 
Meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
maiora ne, vel plura mihi damna inferat.
 
Maiora ne, vel plura mihi damna inferat.
Zephyrus
 
Zephyr.
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
 
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
Tu morte nati laesus es. Timeo deum,
 
Tu morte Nati laesus es. Timeo Deum,
qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
 
Qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
 
(Expellat vtinam! noster vt possit dolus
latere; nam caedis ego sum factae reus!)
 
Latere; nam caedis ego sum factae reus!)
Oebalus
 
Oebal.
Abibo. Vos manete! Si veniat deus
 
Abibo. Vos manete! si veniat Deus
ad vos, abire nata! crudelem iube.
 
Ad vos, abire Nata! crudelem iube.
Ad litus Eurotae ibo, num vivat, meum
 
Ad litus Eurotae ibo, num viuat, meum
videre natum. Forsan occurret mihi
 
Videre Natum. Forsan occurret mihi
Apollo, regnis numen exosum meis.
 
Apollo, regnis Numen exosum meis. stage011Hinweis durch * auf eine Szenenanweisung, die allerdings im Druck fehlt.
(Abit.)
 
Zephyrus
 
FZephyr.
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
 
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
meliaque me dilecta nunc coniux manet.)
 
Meliaque me dilecta nunc coniux manet)
Melia
 
Mel.
Non capio, cur Apollo ne laesus quidem
 
Non capio, cur Apollo ne laesus quidem
necarit unice ante dilectum sibi
 
Necarit vnice ante dilectum sibi
Hyacinthum. Amare qui sororem me queat,
 
Hyacinthum. Amare qui sororem me queat,
si fratris ante polluat fato manus?
 
Si fratris ante polluat fato manus?
Zephyrus
 
Zephyr.
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
 
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
 
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
astutus est, crudelis, inconstans, levis;
 
Astutus est, crudelis, inconstans, leuis:
hinc exulare iussus est coelis, suo
 
Hinc exulare iussus est coelis, suo
furore ne turbaret unanimes deos.
 
Furore ne turbaret vnanimes Deos.
Melia
 
Mel.
Meliora credidisse de tanto deo
 
Meliora credidisse de tanto Deo
mens dictat. (Ast incertus est animus tamen,
 
Mens dictat. (Ast incertus est animus tamen,
timorque spesque pectore alternant vices.)
 
Timorque, spesque pectore alternant vices.)
Zephyrus
 
Zephyr.
Melia! quid animo volvis? ah sponsum abiice,
 
Melia! quid animo voluis? ah sponsum abiice,
cuius cruore dextra fraterno calet,
 
Cuius cruore dextra fraterno calet,
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
 
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
amore, quo beatus efficiar, bea.
 
Amore, quo beatus efficiar, bea.
Melia
 
Mel.
Nunc fata fratris cogito, haud Zephyri faces.
 
Nunc fata fratris cogito, haud Zephyri faces.
Zephyrus
 
Zephyr.
O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?
 
O dura! num spreuisse sic Zephyrum potes?
En! duos conspicis:
 
En! duos conspicis:
amantem et nocentem,
 
Amantem et nocentem,
iuvantem et furentem;
 
Iuuantem et furentem;
cui manum porrigis?
 
Cui manum porrigis?
Apollo te necabit:
 
Apollo te necabit:
at Zephyrus amabit.
 
At Zephyrus amabit.
Fraterno qui dexteram tinxit cruore,
 
FFraterno qui dexteram tinxit cruore,
tentabit in tenera plura sorore:
 
Tentabit in tenera plura sorore:
quem prudens eligis?
 
Quem prudens eligis?
Heu! numen! ecce! numen huc gressum movet;
 
Heu! Numen! ecce! Numen huc gressum mouet;
Melia quid agimus? indica effugii locum!
 
Melia quid agimus? indica effugii locum!
Timeo ferocem.
 
Timeo ferocem.
Melia
 
Melia.
An ergo me solam obiicis?
 
An ergo me solam obiicis?
Subsiste! num iactata sic perstat fides?
 
Subsiste! num iactata sic perstat fides?
Zephyrus
 
Zephyr.
Ne patere, quaeso, ut noceat insonti deus!
 
Ne patere, quaeso, vt noceat insonti Deus! Accedit Apollo.
(Accedit Apollo.)
 
Apollo
 
Apollo.
Adesne latro! fraudis infandae artifex!
 
Adesne latro! fraudis infandae artifex!
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
 
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
rapuisse sponsam numquid et nostram simul
 
Rapuisse sponsam numquid et nostram simul
sceleste! tentas? Crimen et mendax novis
 
Sceleste! tentas? Crimen et mendax nouis
criminibus auges? Impie! iratum tibi
 
Criminibus auges? Impie! iratum tibi
quid possit, experire, iam numen modo!
 
Quid possit, experire, iam Numen modo!
Amantis et nocentis, et iuste quidem
 
Amantis et nocentis, et iuste quidem
nocentis experire vindictam dei!
 
Nocentis experire vindictam Dei!
Irruite venti! claude sceleratum specu
 
Irruite venti! claude sceleratum specu
Aeole!
 
AEole!
Zephyrus
 
Zephyr.
Quid? heu me!
 
Quid? heu me! Zephyrus in ventum mutatus abripitur.
(Zephyrus in ventum mutatus abripitur.)
 
Melia
 
Mel.
Quid agis o numen grave!
 
Quid agis o Numen graue!
Funeribus an replere vis regnum patris?
 
Funeribus an replere vis regnum Patris?
Iam fratre caeso occidis et Zephyrum simul?
 
Iam fratre caeso occidis et Zephyrum simul?
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?
 
Tyranne! nunc et Meliam et Regem obprimes?
Apollo
 
Apol.
O cara!
 
O Cara!
Melia
 
Mel.
Quid? vocasse me caram audes?
 
Quid? vocasse me caram audeas?
Cruente!
 
FCruente!
Apollo
 
Apol.
Me percipere si non sit grave – – –
 
Me percipere si non sit graue, – –
Melia
 
Mel.
Est grave, tace! atque nostra, sic genitor iubet,
 
Est graue, tace! atque nostra, sic Genitor iubet,
illico relinque regna, ne noceas magis!
 
Illico relinque regna, ne noceas magis!
Apollo
 
Apol.
(Ah! pone tandem fulmen o superum pater!
 
(Ah! pone tamdem fulmen o Superum Pater!
Quousque persequetur hic miserum furor?)
 
Quousque persequetur hic miserum furor?)
Melia
 
Mel.
Discede
 
Discede
crudelis!
 
Crudelis!
Gaudebo, tyrannus si deserit me!
 
Gaudebo, tyrannus si deserit me!
Vah! insolentem,
 
Vah! insolentem,
qui violat iura!
 
Qui violat iura!
Discede! discede! nam metuo te.
 
Discede! discede; nam metuo te.
Apollo
 
Apol.
Est, crede!
 
Est, crede!
fidelis,
 
Fidelis,
est mitis Apollo, qui deperit te.
 
Est mitis Apollo, qui deperit te.
Quid? innocentem
 
Quid? innocentem
sic abicis dura!
 
Sic abicis dura!
Sic perdis amicum, si reicis me.
 
Sic perdis amicum, si reicis me. Abit Melia.
(Abit Melia.)
 
Apollo solus
 
Apollo./Solvs.
Quem coeli premunt inopem,
 
Quem coeli premunt inopem,
an terris agat exsulem?
 
An terris agat exsulem?
Manebo!
 
Manebo!
Quousque resederit dira
 
Quousque resederit dira,
quae pectora sauciat ira,
 
Quae pectora sauciat ira,
latebo.
 
Latebo.
ACTUS III
 
FACTVS III.
Pharnaspes dolo Adrastum perditurus, dum Mandana cum Olynto fratrem servare conatur, Croesum, sceleris patrati causa et culpa in sororem quoque et filium Adrasti subdole coniecta, ad vindictam exagitat; suam interea operam miseris addicente Clitandro.
 
Pharnaspes dolo Adrastum perditurus,
dum Mandana cum Olynto fratrem
seruare conatur, Croesum, sceleris pa-
trati causa et culpa in sororem quo-
que et filium Adrasti subdole coniecta,
ad vindictam exagitat: suam interea
operam miseris addicente Clitandro.
ACTUS IV
 
ACTVS IIII.
Pharnaspe de successu doli laeto, Mandana cum Clitandro agens fratrem neci subtrahere fatagit, sed conatu irrito.
 
Pharnaspe de successu doli laeto, Man-
dana cum Clitandro agens Fratrem ne-
ci subtrahere fatagit, sed conatu irrito.
CHORUS II
 
CHORVS II.
Oebalus, cognita Apollinis innocentia, hunc benigne recipit, eique filiam coniugem tradit.
 
OEbalus, cognita Apollinis innocentia,
hunc benigne recipit, eique filiam
coniugem tradit.
Oebalus, Melia, Apollo, Hyacinthus.
 
OEBALVS. MELIA. APOLLO. HYACINTHUS.
Hyacinthus
 
Hyac.
Non est. –
 
Non est. –
Oebalus
 
Oebal.
Quis ergo nate! dic, si patrem amas,
 
Quis ergo Nate! dic, si Patrem amas,
quis te peremit?
 
Quis te peremit?
Hyacinthus
 
Hyac.
Zephyrus; – heu me! – si – deus –
 
Zephyrus; – heu me! – si – Deus –
adesset! –
 
FAdesset! –
Oebalus
 
Oebal.
Heu, iam moritur! –
 
Heu, iam moritur! –
Hyacinthus
 
Hyac.
O Pater! – Pater!
 
O Pater! – Pater!
mors – est – acerba!
 
Mors – est – acerba!
Oebalus
 
Oebal.
Nate!
 
Nate!
Hyacinthus
 
Hyac.
Ge-nitor! – Ah! vale! –
 
Ge – nitor! – Ah! Vale! – Moritur.
(Moritur.)
 
Oebalus
 
Oebal.
Hyacinthe! – nate! – vixit – exanimis iacet! – –
 
Hyacinthe! – Nate! – vixit – exanimis iacet! – –
"Apollo", dixit, "innocens est, o pater!"
 
Apollo, dixit, innocens est, o Pater!
"Crede mihi, non est; Zephyrus est auctor necis."
 
Crede mihi, non est; Zephyrus est auctor necis.
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
 
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
Sic numen ipsum sceleris et tanti reum
 
Sic Numen ipsum sceleris et tanti reum
arguere, sic me fallere haud regem times?
 
Arguere, sic me fallere haud regem times?
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
 
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
cruore! – Mortem filii an inultus feram?
 
Cruore! – Mortem Filii an inultus feram?
Ut navis in aequore luxuriante
 
Vt nauis in aequore Luxuriante
per montes, per valles undarum iactatur,
 
Per montes, per valles undarum iactatur,
et iamiam proxima nubibus stat,
 
Et iamiam proxima nubibus stat;
et iamiam proxima tartaro nat;
 
Et iamiam proxima tartaro nat:
sic bilis a pectore bella minante
 
Sic bilis a pectore bella minante
per corpus, per venas, per membra grassatur:
 
Per corpus, per venas, per membra grassatur;
furore sublevor;
 
Furore subleuor;
dolore deprimor.
 
Dolore deprimor.
Ira, vindicta conglomerant se,
 
Ira, vindicta conglomerant se,
atque quassare non desinunt me.
 
Atque quassare non desinunt me.
(Accedit Melia.)
 
Melia
 
FMel.
Quocumque me converto, crudelis dei
 
Quocumque me conuerto, crudelis Dei
monumenta detestanda conspicio. Prius
 
Monumenta detestanda conspicio. Prius
perire Zephyrum videram et fratrem modo
 
Perire Zephyrum videram, et Fratrem modo
video natare sanguine insontem suo.
 
Video natare sanguine insontem suo.
Oebalus
 
Oebal.
Quid comite nullo filia huc infers pedem?
 
Quid comite nullo filia huc infers pedem?
An latro iamiam fugit?
 
An latro iamiam fugit?
Melia
 
Mel.
Hunc iussi illico
 
Hunc iussi illico
vitare nostra regna; nam caedem improbus
 
Vitare nostra regna; nam caedem improbus
nova gravare caede non timuit deus.
 
Noua grauare caede non timuit Deus.
Oebalus
 
Oebal.
Quid loquere? caedem nata! quam narras novam?
 
Quid loquere? caedem Nata! quam narras nouam?
Melia
 
Mel.
O rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
 
O Rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
ventisque me vidente lacerandum dedit.
 
Ventisque me vidente lacerandum dedit.
Oebalus
 
Oebal.
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
 
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
quod imputavit perfidus et atrox deo
 
Quod imputauit perfidus et atrox Deo
Zephyrus! Hic auctor, filia! est factae necis.
 
Zephyrus! hic auctor, filia! est factae necis.
Non est Apollo: Zephyrus in fratrem tuum
 
Non est Apollo: Zephyrus in Fratrem tuum
discum agere non dubitavit.
 
Discum agere non dubitauit.
Melia
 
Mel.
Unde autem pater!
 
Vnde autem Pater!
haec nosse poteras?
 
Haec nosse poteras?
Oebalus
 
Oebal.
Natus haec retulit mihi,
 
Natus haec retulit mihi,
nam vivus est inventus a nobis. Meis
 
Nam viuus est inuentus a nobis. Meis
extinctus est in manibus.
 
Extinctus est in manibus.
Melia
 
Mel.
Heu me! quid? pater!
 
Heu me! quid? Pater!
quid ergo regno exisse iussisti deum?
 
Quid ergo regno exesse iussisti Deum?
Oebalus
 
Oebal.
Filia! dolore motus et Zephyri dolis
 
Filia! dolore motus, et Zephyri dolis
delusus id iussisse me memini. Impium
 
Delusus id iussisse me memini. Impium
quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
 
Quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
Melia
 
Mel.
O genitor! omnes perditi iamiam sumus!
 
O Genitor! omnes perditi iamiam sumus!
Discessit, heu! discessit a nobis deus!
 
FDiscessit, heu! discessit a nobis Deus!
O crede, non inultus id probrum feret.
 
O crede, non inultus id probrum feret.
Oebalus
 
Oebal.
Quid? nata! discessisse iam numen putas?
 
Quid? Nata! discessisse iam Numen putas?
Melia
 
Mel.
Nil dubito; namque exire de regno tuo
 
Nil dubito; namque exire de regno tuo
Apollinem ipsa, linquere et nostros Lares
 
Apollinem ipsa, linquere et nostros Lares
iussi. O ut hunc revocare nunc possem deum!
 
Iussi. O vt hunc reuocare nunc possem Deum!
Oebalus
 
Oebal.
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
 
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
Natus cadit,
 
Natus cadit,
atque deus
 
Atque Deus
me nolente,
 
Me nolente,
nesciente
 
Nesciente
laesus abit.
 
Laesus abit.
Regnum sine numine
 
Regnum sine Numine
iam non diu stabit:
 
Iam non diu stabit:
numen! quaeso, flectere,
 
Numen! quaeso, flectere,
et ad nos revertere!
 
Et ad nos reuertere!
Melia
 
Mel.
Frater cadit,
 
Frater cadit,
atque meus
 
Atque meus
te iubente,
 
Te iubente,
me dolente
 
Me dolente
sponsus abit.
 
Sponsus abit.
Sponsa sine complice
 
Sponsa sine complice
quaeso, quid amabit?
 
Quaeso, quid amabit?
Noli sponsam plectere!
 
Noli sponsam plectere!
Numen! ah! regredere!
 
Numen! ah! regredere! Accedit Apollo.
(Accedit Apollo.)
 
Apollo
 
FApol.
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
 
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
Ignosce, quod numen ego tua regna audeam
 
Ignosce, quod Numen ego tua regna audeam
praesens beare! Disce, quid numen queat!
 
Praesens beare! Disce, quid Numen queat!
Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
 
Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
nomenque praeferente defuncti tege.
 
Nomenque praeferente Defuncti tege. Subsidens cum funere tellus Hyacinthos flores germinat.
(Subsidens cum funere tellus hyacinthos flores germinat.)
 
Oebalus
 
Oebal.
Quid video? – Surrexisse de nato meo
 
Quid video? – Surrexisse de Nato meo
conspicio flores? –
 
Conspicio flores? –
Melia
 
Mel.
Numen o nimium potens!
 
Numen o nimium potens!
Pudore me suffusa profiteor ream.
 
Pudore me subfusa profiteor ream.
Ad verba Zephyri, patris ad iussa omnia,
 
Ad verba Zephyri, Patris ad iussa omnia,
fecisse quae me poenitet, feci.
 
Fecisse quae me poenitet, feci.
Oebalus
 
Oebal.
Optime
 
Optime
parce deus! ignarus ego, quis fuerit necis
 
Parce Deus! ignarus ego, quis fuerit necis
auctor patratae, pessimo Zephyro fidem
 
Auctor patratae, pessimo Zephyro fidem
habui, meumque credidi natum tua
 
Habui, meumque credidi Natum tua
periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
 
Periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
induxit in regna mea, ni parcas, mala!
 
Induxit in regna mea, ni parcas, mala!
Melia
 
Mel.
O numen! haud fuisse contemptum putes;
 
O Numen! haud fuisse contemptum putes;
abire quod te iusserim, imprudens fui
 
Abire quod te iusserim, imprudens fui
credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
 
Credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
quae de dolore fratris occisi meant.
 
Quae de dolore Fratris occisi meant.
Apollo
 
Apol.
Confide rex! Apollo non fugiet tua
 
Confide Rex! Apollo non fugiet tua
regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
 
Regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
iam stare si promissa demonstres tua.
 
Iam stare si promissa demonstres tua.
Oebalus
 
Oebal.
Intelligo. Ecce nata! te sponsam deus
 
Intelligo. Ecce Nata! te sponsam Deus
dignatur elegisse.
 
Dignatur elegisse.
Melia
 
Mel.
Num credam deum
 
Num credam Deum
amare posse Meliam?
 
Amare posse Meliam?
Apollo
 
FApol.
O crede! ipsemet
 
O crede! ipsemet
Iupiter amare saepe mortales solet;
 
Iupiter amare saepe mortales solet;
amare namque convenit tantum diis;
 
Amare namque conuenit tantum Diis:
vobis amari.
 
Vobis amari.
Melia
 
Mel.
Numen! en famulam, suo
 
Numen! en famulam, suo
quae pro parente pectus hoc offert tibi.
 
Quae pro Parente pectus hoc offert tibi.
Oebalus
 
Oebal.
En! si placere sponsa mortalis potest,
 
En! si placere sponsa mortalis potest,
Apollo! nostra filiam adductam manu
 
Apollo! nostra Filiam adductam manu
accipe, meoque semper in regno mane.
 
Accipe, meoque semper in regno mane.
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
 
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
eris, manere filia hac factus gener
 
Eris, manere Filia hac factus gener,
regione si digneris in nostra.
 
Regione si digneris in nostra.
Apollo
 
Apoll.
Oebale!
 
OEbale!
accipio laetus Meliae oblatae manum,
 
Accipio laetus Meliae oblatae manum,
rebusque semper placidus adsistam tuis.
 
Rebusque semper, placidus adsistam tuis.
Melia
 
Mel.
Iustitia sic tua deus elucet magis.
 
Iustitia sic tua Deus elucet magis.
Oebalus
 
Oebal.
Sic innocentem debita haud merces fugit.
 
Sic innocentem debita haud merces fugit.
Apollo
 
Apoll.
Sic saecla te futura clementem sonent.
 
Sic saecla te futura clementem sonent.
Apollo
 
Tandem post turbida
 
Tamdem post turbida
fulmina,
 
Fulmina,
nubila
 
Nubila,
Tonantis murmura
 
Tonantis Murmura
pax alma virescit et explicat se.
 
Pax alma virescit et explicat se.
Melia
 
Mel.
Post vincla doloris
 
Post vincla doloris
Oebalus
 
Oebal.
Post bella furoris
 
Post bella furoris
Apollo
 
Apol.
Post monstra pavoris
 
Post monstra pauoris
Oebalus, Apollo et Melia
 
Oebal./Apol. et Mel.
vos|nos iungit amabile pignus amoris.
 
Vos|Nos iungit amabile pignus amoris.
Omnes
 
FOmnes.
Post fata
 
Post fata
Apollo
 
Apollo.
sperata
 
Sperata
Melia
 
Mel.
beata
 
Beata
Oebalus
 
Oebal.
optata
 
Optata
 
Oebalus
 
vos taeda coronat et excitat me.
 
Vos taeda coronat et excitat me.
Apollo et Melia
 
Apol. et Mel.
nos taeda coronet et erigat te.
 
Nos taeda coronet et erigat te.
 
ACTUS V
 
ACTVS V.
Rex ab Hystaspe mitior factus, novis autem per Pharnaspem et Datim facibus ad iram concitatus sorori, filio et ipsi denique Adrasto mortem decernit; a Megabaso tamen Pharnaspis dolum edoctus, Adrastum cum sorore et nato in gratiam denuo recipit.
 
Rex ab Hystaspe mitior factus, nouis au-
tem per Pharnaspem et Datim facibus
ad iram concitatus Sorori, Filio et
ipsi denique Adrasto mortem decernit;
a Megabaso tamen Pharnaspis dolum
edoctus, Adrastum cum Sorore et Na-
to in gratiam denuo recipit.

AUCTOR OPERIS MUSICI

Nobilis dominus Wolfgangus Mozart, undecennis filius nobilis ac strenui domini Leopoldi Mozart capellae magistri.
 

AVCTOR OPERIS MVSICI

Nobilis Dominus Wolfgangus Mozart,
vndecennis Filius Nobilis ac Strenui
Domini Leopoldi Mozart Capellae Ma-
gistri.



PERSONAE IN MUSICA

Oebalus, Lacedaemoniae rex Ornatissimus ac doctissimus dominus Mathias Stadler, theologiae moralis et iurium auditor
Melia, Oebali filia Felix Fuchsex capella, in grammatica
Hyacinthus, Oebali filius Christianus Enzingerex capella, in rudimenta
Apollo, ab Oebalo hospitio exceptus Ioannes Ernstex capella
Zephyrus, Hyacinthi intimuus Iosephus Vonterthonex syntaxi
Sacrificulus Apollinis Primus Iosephus Bruendlex Poesi
Sacrificulus Apollinis Secundus Iacobus Moserex syntaxi

 

PERSONAE IN MVSICA.

Oebalvs, Lacedaemoniae Rex. Ornatiss. ac Doctiss.
D. Mathias Stadler, Theolog. Moral. et Iurium
Auditor.


F

Melia, OEbali Filia. Felix Fuchs ex Capella, in
Grammatica.


Hyacinthvs, OEbali Filius. Christianus Enzin-
ger ex Cap. in Rudiment.


Apollo, ab OEbalo hospitio exceptus. Ioannes
Ernst ex Capella.


Zephyrvs, Hyacinthi intimuus. Iosephus Von-
terthon ex Syntax.


Sacrificvlvs Apollinis Imus. Ioseph. Bruendl,
ex Poesi.


2dus. Iacobus Moser ex Syntaxi.


PERSONAE IN ACTIONE

Croesus, Lydiae rex Antonius Pabmpichler
Atys, Croesi filius Ioannes Krueger
Adrastus, Midae filius in aula Croesi Nobilis Augustinus Preitenbach
Olynthus, Adrasti Filius Nobilis Mathias Ranftl
Mandana, Adrasti soror et sponsa Atys Franciscus Pichler
Megabasus Iosephus Forschner |
Hystaspes Antonius Hartmair | Proseres
Pharnaspes Bernardus Eder |
Datis Iosephus Mueller | Duces
Clitander Franciscus Prugger |
Philinto, Popa Mathaeus Flatscher
Dimnus, Croesi Ephebus Iudas Thaddaeus Moesl

 

PERSONAE IN ACTIONE.

Croesvs, Lydiae Rex. Antonius Pabmpichler.


Atys, Croesi Filius. Ioannes Krueger.


Adrastvs, Midae Filius in aula Croesi. Nobil.
Augustinus Preitenbach.


Olynthvs, Adrasti Filius. Nob. Mathias Ranftl.


Mandana, Adrasti Soror et Sponsa Atys. Fran-
ciscus Pichler.


Megabasvs, Iosephus Forschner. |


Hystaspes, Antonius Hartmair. | Proseres.


Pharnaspes, Bernardus Eder. |


Datis, Iosephus Mueller. | Duces.


Clitander, Franciscus Prugger. |


Philinto, Popa. Mathaeus Flatscher.


Dimnvs, Croesi Ephebus.Iudas Thad. Moesl.


U. I. O. G. D.Ut in omnibus glorificetur deus
 
V. I. O. G. D.