Kritische Edition des vertonten Textes | Diplomatische Übertragung des Autographs | |||
---|---|---|---|---|
PROLOGUS
|
Prologus
|
|||
Oebalus rex fulmine aram Apollini sacrificantis destruente territus, a suis erigitur et Apollinem exsulem hospitio excipit.
|
|
|||
Intrada
|
Intrada
|
|||
Oebalus, Melia, Hyacinthus, Apollo, Sacrificuli Apollinis.
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Hyacinthus
|
Hyacint.
|
|||
Amice! iam parata sunt omnia. Aderit,
|
amice jam parata sunt omnia aderit
|
|||
ut spero, cum sorore dilecta meus
|
ut spero cum sorore dilecta meus
|
|||
ad sacra, quae constituit, actutum pater.
|
ad sacra quae constituit actutum pater
|
|||
Zephyrus
|
Zeph:
|
|||
Ni fallor, est Apollo, quem colitis.
|
ni fallor est apollo quem colitis
|
|||
Hyacinthus
|
Hyacint.
|
|||
Hic est.
|
hic est
|
|||
Zephyrus
|
Zeph:
|
|||
Apollini ergo tanta sacrificia parat
|
apollini ergo tanta sacrificia parat
|
|||
Oebalus? an alios nescit in coelis deos?
|
oebalus? an alios nescit in cCœlis deus
|
|||
An Semelis ergo natus, an Iuno, Venus,
|
an sem elis ergo natus an juno venus
|
|||
Diana, Mars, Vulcanus, an superum potens
|
diana mars Vulcanus an an superum potens
|
|||
caput atque princeps ture nil vestro indigent?
|
caput atque princeps ture nil vestro indigent
|
|||
Hyacinthus
|
Hyacint:
|
|||
Quibusque consecramus, o Zephyre, diis,
|
quibusque consecramus, ò Zephyre, diis,
|
|||
nullusque nostris vacuus a templis abit:
|
nullusque nostris vacuus a templis abit:
|
|||
at solus istud Apollo sibi templum suo
|
at solus istud apollo sibi templum suo
|
|||
vindicat honori. Genitor hunc magnum deum
|
vindicat h honori. genitor hunc magnum Deum
|
|||
veneratur, et ego veneror exemplo patris.
|
veneratur et ego veneror exemplo patris
|
|||
Zephyrus
|
Zeph:
|
|||
O care! quam libenter offerrem ilia
|
ò care! quam libenter offerem ilia
|
|||
pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!
|
pectusque si tu apollo mihi meus fores
|
|||
Hyacinthus
|
Hyac:
|
|||
Dilecte quid me, Zephyre! permisces diis?
|
dilecte quid me Zephyre! permisces diis?
|
|||
Honore non me dignor, at novi bene:
|
honore non me dignor: at novi bene;
|
|||
extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
|
extorsit ista niminus in Hyacinthum amor. – –
|
|||
(Venit Oebalus et Melia.)
|
|
|||
Sed en! sorore comite nunc genitor venit.
|
sed en! sorore comite nunc genitor venit
|
|||
Oebalus
|
oebal:
|
|||
Dic nate! num parata sacrificio hostia
|
dic nate num parata sacrificio hostia
|
|||
et ignis?
|
et ignis?
|
|||
Hyacinthus
|
Hya:
|
|||
Ecce genitor! ad nutum omnia
|
ecce genitor! at nutum omnia
|
|||
parata praestolantur adventum tuum.
|
parata praestolantur atventum tuum.
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Bene: ergo succendatur a flamine focus,
|
bene ergo succen datur a flamine focus
|
|||
et ture plurimo ara praegravis gemat,
|
et ture plurimo ara prægravis gemat,
|
|||
fumusque sacrificantis in nubes eat.
|
fumusque sacrificantis in nubes eat
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Heu genitor! atra nube tempestas minax
|
heu genitor atra nube tempestas minax
|
|||
ingruit, et omnis glomerat huc noctem polus.
|
ingruit et omnis glomerat huc noctem polus.
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Adeste! longioris impatiens morae
|
adeste! longioris impatiens more
|
|||
Apollo tus et hostiam a nobis petit.
|
apollo tus et hostiam a nobis petit
|
|||
Fugiet ad istas saeva tempestas praeces,
|
fugiet ad istas sæva tempestas praeces
|
|||
et blanda facies solis his iterum plagis
|
et blanda facies solis his iterum plagis
|
|||
redibit. Agite! fundite et mecum praeces.
|
redibit. – agite fundite et menum praeces.
|
|||
No 1 Chorus (mit Solo des Oebalus)
|
chorus
|
|||
Chorus
|
||||
Numen o Latonium!
|
numen o la tonium
|
|||
audi vota subplicum
|
audi vota subplicum
|
|||
qui ter digno
|
qui ter digno
|
|||
te honore
|
te honore
|
|||
certant sancte colere:
|
certant sancte colere
|
|||
|
tutti
|
|||
nos benigno
|
nos benigno
|
|||
tu favore
|
tu favore
|
|||
subditos prosequere.
|
subditos prosequere
|
|||
Solus Oebalus
|
||||
O Apollo creditamVariante in den Wiederholungen:
O Apollo! |
ò, apollo! ò apollo creditam
|
|||
tibi semper protege
|
tibi semper protege
|
|||
et dignare lumine
|
et dignare Lumine
|
|||
Oebali Laconiam.Varianten in den Wiederholungen:
O Apollo semper protege. O Apollo dignare lumine Oebali Laconiam. tibi creditam Laconiam. |
oebali laconiam
|
|||
ChorusWiederholung des Chors durch den Hinweis "Chorus da capo dal segno" in der autographen Paritutur angegeben.
|
Wiederholung des Chors durch den Hinweis "Chorus da capo dal segno" in der autographen Paritutur angegeben.
|
|||
Numen o Latonium!
|
numen o la tonium
|
|||
audi vota subplicum
|
audi vota subplicum
|
|||
qui ter digno
|
qui ter digno
|
|||
te honore
|
te honore
|
|||
certant sancte colere:
|
certant sancte colere
|
|||
|
tutti
|
|||
nos benigno
|
nos benigno
|
|||
tu favore
|
tu favore
|
|||
subditos prosequere.
|
subditos prosequere
|
|||
(Fulmen ignem et aram destruit.)
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Melia
|
Mel:
|
|||
Heu me! periimus! numen heu nostras praeces
|
heume periimus numen heu nostras praeces
|
|||
respuit!
|
respuit!
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
An aliquis forsan ex vobis deum
|
an aliquis forsan ex vobis Deum
|
|||
violavit?
|
violavit?
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Haud me genitor ullius ream
|
haud me genitor ullius ream
|
|||
invenio culpae.
|
invenio culpae
|
|||
Hyacinthus
|
Hya:
|
|||
Semper hunc colui deum.
|
semper hunc colui Deum.
|
|||
(O Zephyre! quantum timeo ne verbis tuis
|
(ò Zephyre! quantum timeo ne verbis tuis
|
|||
haec ira sit succensa quae dixisti prius.)
|
haec ira sit succenza, quae dixisti prius)
|
|||
Zephyrus
|
zep:
|
|||
(Hyacinthe! si me diligis, cela patrem,
|
(Hyaccinthe! sime diligis cela patrem,
|
|||
et verba prolata prius a nobis tace!)
|
et verba prolata prius a nobis tace)
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Extinctus ignis, ara subversa, hostia
|
Extinctus ignis ara subversa hostia
|
|||
contemta nobis grande praesagit malum.
|
contemta nobis grande praesagit malum
|
|||
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
|
heu totus hoc concussus a fulmine tremo!
|
|||
Hyacinthus
|
Hya:
|
|||
Erigere mentem genitor! insontem geris
|
Erigere mentem genitor insontem geris
|
|||
animum; quid ergo numine a bono mali
|
animum; quid ergo numine a bono mali
|
|||
metuas? Ab isto fulmine es laesus nihil,
|
metuas? – ab isto fulmine es laesus nihil
|
|||
nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
|
nostenque nemo, quotquot adsumus ruit
|
|||
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
|
vivimus et omni pristinus vigor beat
|
|||
hinc terruisse voluit hoc fulmine deus
|
hinc terruisse voluit hoc fulmine Deus
|
|||
terras, potestas pateat ut mundo magis,
|
terras potestas pateat ut mundo magis
|
|||
maneatque cum fiducia in nobis timor.
|
maneatque cum fiducia in nobis timor
|
|||
No 2 Aria
|
Aria
|
|||
Hyacinthus
|
Hyacinthus
|
|||
Saepe terrent numina,
|
saepeterrent numina
|
|||
surgunt et minantur:
|
sur gunt et minantur
|
|||
fingunt bella,
|
fingunt bella,
|
|||
quae nos angunt,
|
quae nos angunt
|
|||
mittunt tela,
|
mittunt tela
|
|||
quae non tangunt;
|
quae non tangunt
|
|||
at post ficta nubila
|
at post ficta nubila
|
|||
rident et iocantur.
|
Rident et jo cantur
|
|||
Et amore
|
et amore
|
|||
et tremore
|
et tremore
|
|||
gentes stringunt subditas:
|
gentes stringunt subditas
|
|||
nunc amando,
|
nunc a mando
|
|||
nunc minando
|
nunc minando
|
|||
salva stat auctoritas.
|
salva stat auctoritas
|
|||
Recitativo
|
||||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Ah nate! vera loqueris; at metuo tamen,
|
Ah nate! vera loqueris at metuo tamen
|
|||
Apollo ne fors perdat hoc igne Oebalum.
|
apollo ne fors perdat hoc igne oebalum
|
|||
(Accedit Apollo.)
|
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Apollo vestras audit, o credite, praeces
|
apollo vestras audit, o credite, praeces,
|
|||
suamque pollicetur his terris opem,
|
suamque pollicetur his terris opem,
|
|||
recipere si velitis hunc modo exsulem
|
recipere si velitis hunc modo exsulem,
|
|||
iramque fulminantis exosum Iovis.
|
iramque fulminantis exosum jovis.
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quid? numen hac sub veste pastoris latens
|
quid? numen hac sub veste pastoris latens
|
|||
in nostra praesens regna suscipi cupit?
|
in nostra praesens regna suspcipi cupit? – – – –
|
|||
Hyacinthus
|
Hya:
|
|||
En genitor! ut lusisse nos superi solent!
|
en genitor! utlusisse nos superi solent!
|
|||
Iam tibi medelam saeva post vulnera deus
|
jam tibi medelam saeve post vulnera Deus
|
|||
adfert, tuamque regiam praesens beat.
|
adfert tuamque Regiam praesens beat
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
O quam beato sidere haec nubila dies
|
o quam beato sidere haec nubila dies
|
|||
nos recreat, ipse Apollo dum nostros Lares
|
nos recreat ipse apollo dum nostras lares
|
|||
optatus hospes visitat! – O quantus decor!
|
optatus hospes visitat! – – o quantus decor!
|
|||
quae forma! – quanta dignitas! – quanta omnibus
|
quæ forma quanta dignitas! quanta omnibus
|
|||
gloriaque membris atque maiestas sedet!
|
gloriaque membris atque Majestas sedet!
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Melia! quid in pastore tam dignum vides
|
melia quid in pastore tamdignum vides?
|
|||
suspensa quod mirere?
|
suspensa quod mirere
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Video – – –
|
video – –
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Et quid vides?
|
et quid vides?
|
|||
Eloquere pulcra!
|
eloquere pulcra
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Video pulcrum Apollinem,
|
video pulcrum apollinem
|
|||
cui cum parente corda iam dudum obtuli.
|
cui cum parente corda jam dudum obtuli
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Quod obtulisti pectus, haud revoca amplius;
|
quod obtulisti pectus haud revoca amplius;
|
|||
hoc inter orbis dona praeprimis placet.
|
hoc inter orbis dona praeprimis placet
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
(Hyacinthe! quantum timeo praesentem deum!)
|
(Hyacinte quantum timeo praesentem Deum!)
|
|||
Hyacinthus
|
Hyacin:
|
|||
(Me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
|
(me quoque tremenda dignitas timidum facit.)
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Hyacinthe! amicum semper addictum tibi
|
Hyacinte! amicum semper addictum tibi
|
|||
habebis in me, amare si deum potes.
|
habebis in me a mare si Deum potes
|
|||
Hyacinthus
|
Hya:
|
|||
O quanta res, diligere si Hyacinthum potes!
|
o quanta res, diligere si Hia cintum potes!
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
(Heu! nunc amatum Apollo mihi puerum rapit!)
|
(heu! nunc amatum apollo michi puerum rappitrapit
|
|||
Oebalus
|
oebal:
|
|||
Beata dies! – numen o sanctum! meos,
|
beata Dies numen santtumsanctum meos
|
|||
manere si dignaris, ingredere Lares,
|
manere si sdignaris ingredere lares
|
|||
diuque me rogante, nobiscum mane.
|
diuque merogante nobiscum mane
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Habebis in me, crede, tibi facilem deum.
|
habebis in me crede tibi fabcilem Deum
|
|||
No 3 Aria
|
||||
Apollo
|
apollo
|
|||
Iam pastor Apollo
|
jam pastor apollo
|
|||
custodio greges,
|
cus to dio greges
|
|||
nixus et baculo vigilans sto;
|
nixus et baculo vigilans sto
|
|||
iam pascere nolo
|
jam pascere nolo
|
|||
et visito reges,
|
et visito Reges
|
|||
iam medicinas mortalibus do.
|
jam medicinas Mortalibus do.
|
|||
Moestos levare,
|
Mæstos levare
|
|||
aegros iuvare
|
ægros juvare
|
|||
est sola tangens Apollinem res:
|
est sola tangens apollinem res:
|
|||
hinc me manente,
|
hinc me namente
|
|||
vobis favente
|
vobis favente
|
|||
rex omni rege beatior es.
|
Rex omni Rege beatior es.
|
|||
|
|
|||
|
|
|||
CHORUS I
|
Chorus 1
|
|||
Apollo propter necem Hyacintho illatam Oebali regia discedere iubetur.
|
|
|||
Oebalus, Melia, Apollo, Zephyrus.
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Amare numquid filia, haud dubito, deum,
|
amare nunquid filia, haud dubito, Deum,
|
|||
favore qui ter dignus est nostro, potes?
|
favore qui ter dignus est nostro potes?
|
|||
Melia
|
Melia:
|
|||
Quid loquere pater? – Apollo mortalem sibi
|
quid loquere pater? apollo mortalem sibi
|
|||
me coniugali cupiat adiungi thoro?
|
me conjugali cupiat adjungi thoro? – –
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
|
dubitare noli, Apollo te sponsam petit,
|
|||
meumque, libertate sed nata utere
|
meumque, libertate sed nata utere
|
|||
tua, roganti placidus adsensum dedi.
|
tua roganti placidus adsensum dedi
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Negare num me genitor! adsensum putes?
|
negare num me genitor! adgensumadsensum putes?
|
|||
Quae virgo contemsisse divinum virum
|
quæ virgo contemsisse divinum virum
|
|||
tantosque honores, stulta nisi et animi impotens
|
tantosque honores, stulta nisonisi et animi impotens
|
|||
fuerit, et obstitisse fortunae velit?
|
fuerit et obstitisse fortunæ velit?
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Prudenter istud nata! coniugium eligis;
|
prudenter istud nata! conjugium eligis;
|
|||
sic namque per te frater et genitor tuus,
|
sic namque per te frater et genitor tuus
|
|||
sic et nepotes sorte divina eminent,
|
sic et nepotes sorte divina eminent
|
|||
sic nostra diva efficitur his facibus domus.
|
sic nostra diva efficitur his facibus domus
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Dic, ubi moratur Apollo? – colloquio illius
|
Dic, ubi moratur apollo? – colloquio illius
|
|||
o ut liceret optimo actutum frui!
|
o ut liceret optimo actutum frui
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Cum fratre disco ludit et Zephyro simul
|
cum fratre distodisco ludit et Zephyro simul
|
|||
in nemore. At huc redibit, ut spero, citius,
|
in nemore at huc redibit ut spero citius
|
|||
tuumque me praesente consensum petet.
|
tuumque me presente consensum petet
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
O petat! habebit omne, quod pectus cupit.
|
ò petat habebit omne quod pectus cupit
|
|||
No 4 Aria
|
||||
Melia
|
Melia
|
|||
Laetari,
|
lætari
|
|||
iocari,
|
jo cari
|
|||
fruique divinis honoribus stat,
|
fruique divinis honoribus stat
|
|||
dum Hymen optimus
|
dum hymen optimus
|
|||
taedis et floribus
|
tædis et floribus
|
|||
grata,
|
grata
|
|||
beata
|
beata
|
|||
connubia iungit et gaudia dat.
|
connubia iungit et glau dia da
|
|||
Iam diva vocabor,
|
jam diva vocabor
|
|||
si numen amabo;
|
si numen amabo
|
|||
per astra vagabor
|
per astra vagabor
|
|||
et nubes calcabo;
|
et nubes calcabo
|
|||
et urbes, et regna devoveant se,
|
et urbes et regna devoveant se,
|
|||
et fauni adorent, et satyri me.
|
et fauni adorent et satyri me.
|
|||
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Zephyrus
|
Zephy:
|
|||
Rex! de salute filii est actum; iacet
|
Rex de salute filii est actum jacet
|
|||
Hyacinthus!
|
hyacintus!
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Heu me! nuntium o tristem nimis!
|
heu me nuntium o tristem nimis!
|
|||
Qua morte cecidit?
|
qua morte cecidit? – – –
|
|||
Zephyrus
|
Zeph:
|
|||
Ictus a disco ruit.
|
ictus a distodisco ruit
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quis filium occidisse non timuit meum?
|
quis filium occidisse non timuit meum?
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Apollo.
|
apollo
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Contremisco!
|
contremisto
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Superi! quid? Deus,
|
superi! quid Deus
|
|||
qui me beare voluit, hic fratri necem
|
qui me beare voluit hic fratri necem
|
|||
sit machinatus? Ista quis credat tibi?
|
sit machinatus? ista quis credat tibi?
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Vera loquor, et testis ego pereuntis fui.
|
vera Loquor et testis ego pereuntis fui
|
|||
Vix lapsus est Hyacinthus, aufugi, malum
|
vix lapsus est hiacinthus aufugi malum
|
|||
ne simile feriat forsan et nostrum caput.
|
ne dimilene simile feriat forsan et nostrum caput
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Sic ergo plectis numen innocuos? – Favor,
|
sic ergo plectis numen inncocuos? – – favor
|
|||
quo te recepi, morte num nati unici
|
quo te recepi morte num nati unici
|
|||
dignus erat? – Ergo Meliam et natam quoque
|
dignus erat? – ergo Meliam et natum quoque
|
|||
surripere patri numen o falsum paras?
|
surripere patri numen o falsum paras?
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
O absit a me genitor! ut sponsum eligam,
|
o absit a me genitor! ut sponsum eligam,
|
|||
deoque, qui cruore germani madet,
|
Deoque, qui cruore germani madet,
|
|||
nuptura porrexisse praesumam manus.
|
nuptura porrexisse praesumam manum.
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
(Quid audio? an coniugia meditatur deus? –
|
(quid audio? an conjugia meditatur Deus?̲ –
|
|||
An Meliam et rapuisse mihi amatam cupit? –
|
an meliam et rapuisse mihi amatam cupit?̲ –
|
|||
Qui rapuit Hyacinthi, anne et istius mihi
|
qui rapuit hiacinthi, anne et istius mihi
|
|||
rapiet amorem?)
|
rapiet amorem?)
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Zephyre! quae causa improbum
|
Zephire! quae causa improbum
|
|||
adegit hoc ad facinus?
|
adegit hoc ad facinus
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Haud ullam scio.
|
haud ullam scio
|
|||
Natus ad amoenum litus Eurotae stetit,
|
natus ad amoenum litus Eurotæ stetit,
|
|||
discumque metae proximum adspiciens, meus
|
discumque metae proximum adspiciens, meus,
|
|||
clamabat, ecce discus est vestro prior,
|
clamabat, ecce Discus est vestro prior,
|
|||
metamque tetigit. Apollo tum discum iacit,
|
metamque tetigit. Apollo tum discum jacit,
|
|||
loquentis et propellit in pueri caput,
|
loquentis et propellit in pueri caput
|
|||
quo laesus iste pronus in terram ruit.
|
quo laesus iste. pronus in terram ruit
|
|||
Non dubito, quin extinctus hoc disci impetu
|
non dubito quin extinctus hoc disci impeto
|
|||
fuerit.
|
fuerit
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
An sic furere non dubitat deus,
|
an sic furere non dubitat Deus
|
|||
ut sibi benignum privet et prole Oebalum?
|
ut sibi benignum privet et prole oebalum?
|
|||
Exesse regno numen invisum mihi
|
exesse Regno numen. exesse Regno numen invisum mihi
|
|||
meisque iubeo. Zephyre! fac pellas reum,
|
meisque jublojubeo Zephyre fac pellas reum
|
|||
maiora ne, vel plura mihi damna inferat.
|
majora ne vel plura mihi damnainferat
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Rex! regna tua sunt: ipse tu pelle impium.
|
Rex Regna tua sunt ipse tu pelle impium
|
|||
Tu morte nati laesus es. Timeo deum,
|
tatu morte nati laesus es. timeo Deum
|
|||
qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput.
|
qui fulmen hoc torqueret in nostrum caput
|
|||
(Expellat utinam! noster ut possit dolus
|
(expellat utinam! s noster ut possit dolus
|
|||
latere; nam caedis ego sum factae reus!)
|
latere, nam cædis ego sum factæ reus.)
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Abibo! Vos manete! Si veniat deus
|
abibo! vos manete! si veniat Deus
|
|||
ad vos, abire nata! crudelem iube.
|
ad vos, abire nata crudelem jube
|
|||
Ad litus Eurotae ibo, num vivat, meum
|
ad litus Eurotæ ibo num vivat meum
|
|||
videre natum. Forsan occurret mihi
|
videre natum forsan occurret Mihi
|
|||
Apollo, regnis numen invisum meis.
|
apollo regnis numen invensum meis
|
|||
|
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
(Succedit ad mea vota, succedit dolus,
|
succedit ad mea vota succedit dolus
|
|||
meliaque me dilecta nunc coniux manet.)
|
meliaque mea dilecta nunc conjux manet
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Non capio, cur Apollo ne laesus quidem
|
non capio cur apollo ne læsus quidem
|
|||
necarit unice ante dilectum sibi
|
necarit unice ante dilectum sibi
|
|||
Hyacinthum. Amare qui sororem me queat,
|
hiacintum. amare qui sororem me queat
|
|||
si fratris ante polluat fato manus?
|
si fratris ante polluat fato manus?
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Dilecta! ne mirare, quod tantum scelus
|
dilecta ne mirare quod tantumrare, quod tanquod tantum scelus
|
|||
Apollo perpetrarit; haud nosti impium:
|
apollo perpetrarit haud nosti impium;
|
|||
astutus est, crudelis, inconstans, levis;
|
astutus est crudelis inconstans, levis
|
|||
hinc exulare iussus est coelis, suo
|
hinc exulare iussus est cælis suo
|
|||
furore ne turbaret unanimes deos.
|
furore ne turbaret unanimos Deos
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
(Meliora credidisse de tanto deo
|
(: meliora credidisse de tantotanto Deo
|
|||
mens dictat. Ast incertus est animus tamen,
|
mens dictat ast incertus est animus tamen,
|
|||
timorque spesque pectore alternant vices.)
|
timorque. spesquespesque pectore alternant vices.)
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Melia! quid animo volvis? ah sponsum abiice,
|
melia! quid animo volvis? ah sponsum abiice
|
|||
cuius cruore dextra fraterno calet!
|
cuius cruore dextra fraterno calet!
|
|||
Zephyrumque, cuius ipsa sat nosti fidem,
|
Zephyrum que cuius ipsa sat nosti fidem,
|
|||
amore, quo beatus efficiar, bea.
|
amore quo beatus efficiar, bea.
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Nunc fata fratris cogito, haud Zephyri faces.
|
nunc fata fratris cogito haud Zephyri faces.
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
O dura! num sprevisse sic Zephyrum potes?
|
o dura num sprevisse sic Zephyrum potes
|
|||
No 5 Aria
|
||||
Zephyrus
|
Zephyrus:
|
|||
En! duos conspicis:
|
En duos conspicis
|
|||
amantem et nocentem,
|
amantem et nocentem
|
|||
iuvantem et furentem;
|
iuvantem et furentem
|
|||
cui manum porrigis?
|
cui manum porrigis?
|
|||
Apollo te necabit:
|
apollo te necabit
|
|||
at Zephyrus amabit.
|
at Zephyrus amabit
|
|||
Fraterno qui dexteram tinxit cruore,
|
fraterno qui dexteran tinxit cruore
|
|||
tentabit in tenera plura sorore:
|
tentabit in tenera plura sorore
|
|||
quem prudens eligis?Variante in den Wiederholungen:
quid eligis? |
quem prudens eligis?
|
|||
Recitativo
|
||||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Heu! numen! ecce! numen huc gressum movet;
|
heu numen! – eEcce numen huc gressum movet.
|
|||
Melia! quid agimus? indica effugii locum!
|
Melia! quid agimus? – indica effugii locum
|
|||
Timeo ferocem.
|
timeo ferocem
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
An ergo me solam obiicis?
|
an ergo me solan obiicis?
|
|||
Subsiste! num iactata sic perstat fides?
|
Subsiste numjactatasic praestat fides? –
|
|||
Zephyrus
|
Zep:
|
|||
Ne patere, quaeso, ut noceat insonti deus!
|
ne patere, quaeso ut noceat insonti Deus
|
|||
(Accedit Apollo.)
|
|
|||
Apollo
|
apollo:
|
|||
Adesne latro! fraudis infandae artifex!
|
adesne latrolatro fraudis infaandae artifex
|
|||
Hyacinthum amicum rapere non fuerat satis?
|
hÓ³acinthum amicum rapere non fuerat satis? –
|
|||
rapuisse sponsam numquid et nostram simul
|
rapuisse sponsam nunquid et nostram simul
|
|||
sceleste! tentas? Crimen et mendax novis
|
sceleste tentas? crimen et mendax novis
|
|||
criminibus auges? Impie! iratum tibi
|
criminibus auges? – – Impie! iratum tibi,
|
|||
quid possit, experire, iam numen modo:
|
quid possit, experire iam numen modo:
|
|||
amantis et nocentis, et iuste quidem
|
Amantis et nocentis, et juste quidem
|
|||
nocentis experire vindictam dei!
|
nocentis experire vendictam Dei!
|
|||
Irruite venti! claude sceleratum specu
|
irruite venti claude sceleratum specu
|
|||
Aeole!
|
Eole
|
|||
Zephyrus
|
Zeph:
|
|||
Quid? heu me!
|
quid? heu me
|
|||
(Zephyrus in ventum mutatus abripitur.)
|
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Quid agis o numen grave?
|
quid agis o numen grave?
|
|||
Funeribus an replere vis regnum patris?
|
funeribus an replere vis Regnum patris? –
|
|||
Iam fratre caeso occidis et Zephyrum simul!
|
jam fratre caeso occidis et Zephyrum simul!
|
|||
Tyranne! nunc et Meliam et regem obprimes?
|
Tyranne nunc et Meliam et Regna obprimasobprimes
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
O cara!
|
o cara
|
|||
Melia
|
Mel:
|
|||
Quid? vocasse me caram audes?
|
quid vocasse me caram audes?
|
|||
Cruente!
|
cruente
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Me percipere si non sit grave – – –
|
me percipere si non sit grave
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Est grave, tace! atque nostra, sic genitor iubet,
|
est grave tace atque nostranostra sic genitor jubet
|
|||
illico relinque regna, ne noceas magis!
|
illico relinquere regna, ne noceas magis
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
Ah! pone tandem fulmen o superum pater!
|
ah! ponee tandem fulmen o superum pater!
|
|||
Quousque persequetur hic miserum furor?
|
quousque persequetur hic miserum furor?
|
|||
No 6 Duetto
|
||||
Melia
|
Melia
|
|||
DiscedeVariante in den Wiederholungen:
Discede! |
discede
|
|||
crudelis!
|
crudelis!
|
|||
Gaudebo, tyrannus si deserit me!
|
gaudebo tyrannus si deserit me
|
|||
Vah! insolentem,
|
vah! insolentem
|
|||
qui violat iura!
|
qui violatqui violat jura
|
|||
Discede! discede! nam metuo te.Variante in den Wiederholungen:
Discede! |
discede discede discede nam metuo te
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Est, crede!Variante in den Wiederholungen:
Est, crede, |
est crede!
|
|||
fidelis,
|
fidelis
|
|||
est mitis Apollo, qui deperit te.
|
est mitis apollo qui deperit mete
|
|||
Quid? innocentem
|
quid innocentem
|
|||
sic abicis dura?
|
sic abicis dura
|
|||
Sic perdis amicum, si reicis me.Variante in den Wiederholungen:
Sic perdis amicum. |
sic perdis a micum sic perdis si reicis me
|
|||
(Abit Melia.)
|
|
|||
Apollo solus
|
||||
Quem coeli premunt inopem,
|
quem cœli premunt inopem
|
|||
an terris agat exsulem?
|
an terris agat exulem?
|
|||
Manebo!
|
Manebo
|
|||
Quousque resederit dira
|
quousque resederis dira
|
|||
quae pectora sauciat ira,
|
quæ pectora saucias ira
|
|||
latebo.
|
latebo
|
|||
|
|
|||
|
|
|||
CHORUS II
|
Chorus 2dus
|
|||
Oebalus, cognita Apollinis innocentia, hunc benigne recipit, eique filiam coniugem tradit.
|
|
|||
Oebalus, Melia, Apollo, Hyacinthus.
|
|
|||
Recitativo
|
Recita:
|
|||
Hyacinthus
|
hyaci:
|
|||
Non est. –
|
non est
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quis ergo nate! dic, si patrem amas,
|
quis ergo nate! dic, si patrem amas
|
|||
quis te peremit?
|
quis te peremit?
|
|||
Hyacinthus
|
hyaci:
|
|||
Zephyrus; – heu me! – si deus –
|
Zephyrus heu me si Deus
|
|||
adesset! –
|
addeesset
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Heu! iam moritur! –
|
heu! iam moritur! –
|
|||
Hyacinthus
|
Hyac:
|
|||
O Pater! – Pater!
|
o pater pater pater!
|
|||
mors – est – acerba!
|
mors – est – acerba
|
|||
Oebalus
|
oeb: oeb:
|
|||
Nate!
|
nate! nate!
|
|||
Hyacinthus
|
Hyac: Hyac:
|
|||
Ge-nitor! – Ah! vale! –
|
ge-nitor! ah! vale! genitor! ah! vale!
|
|||
(Moritur.)
|
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Hyacinthe! – nate! – vixit – exanimis iacet! – –
|
hyacinte – nate vixit exanimis iacet
|
|||
"Apollo", dixit, "innocens est, o pater!"
|
apollo dixit inocens est o pater
|
|||
"Crede mihi, non est; Zephyrus est auctor necis."
|
crede mihi non est Zephyrus est auctor necis
|
|||
Sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
|
sic ergo mecum Zephyre ter mendax! agis?
|
|||
Sic numen ipsum sceleris et tanti reum
|
sic numen ipsum sceleris et tanti reum
|
|||
arguere, sic me fallere haud regem times?
|
Arguere, sic me fallere haud Regem times?
|
|||
Cruente! faxim crimen hoc proprio luas
|
cruenntecruente faxim crimen hoc proprio luas
|
|||
cruore! – Mortem filii an inultus feram?
|
cruore Mortem filii an inultus feram? –
|
|||
No 7 Aria
|
||||
Ut navis in aequore luxuriante
|
ut navis in æquore lexuxuriantte
|
|||
per montes, per valles undarum iactatur,
|
per montes per valles undarum jactaturtatur
|
|||
et iamiam proxima nubibus stat,
|
et jamjam proxima nubibus stat
|
|||
et iamiam proxima tartaro nat;
|
et jamjam proxima tartaro nat
|
|||
sic bilis a pectore bella minante
|
sic bilis a pectore bella minante
|
|||
per corpus, per venas, per membra grassatur:Variante in den Wiederholungen:
per membra grassatur: |
per corpus per venas per membra grassatur
|
|||
furore sublevor;
|
furore sublevor
|
|||
dolore deprimor.
|
dolore deprimor
|
|||
Ira, vindicta conglomerant se,
|
ira vindictaira, vindicta conglomerant se
|
|||
atque quassare non desinunt me.Varianten in den Wiederholungen:
atque quassare non desinunt me non. non quassare non desinunt me. |
atque quassare non desinunt me
|
|||
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Melia
|
Mel:
|
|||
Quocumque me converto, crudelis dei
|
quoque me converto crudelis Dei
|
|||
monumenta detestanda conspicio. Prius
|
monumenta detestanda conspicio prius
|
|||
perire Zephyrum videram et fratrem modo
|
perire Zephyrum videram et fratrem modo
|
|||
video natare sanguine insontem suo.
|
video natare sanguine insontem suo
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quid comite nullo filia huc infers pedem?
|
quid, comite nullo filia huc infers pedem?
|
|||
An latro iamiam fugit?
|
an Latro jamjam fugit?
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Hunc iussi illico
|
hunc jussi illico
|
|||
vitare nostra regna; nam caedem improbus
|
vitare nostra regna nam cædem improbus
|
|||
nova gravare caede non timuit deus.
|
nova gravare cade non timuit Deus
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quid loquere? caedem nata! quam narras novam?
|
quid Loquere cædem nata quamnarras noven?
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
O rex! amicum rapuit, et Zephyrum quidem,
|
o Rex! amicum rapuit et Zephyrum quidem
|
|||
ventisque me vidente lacerandum dedit.
|
ventisque me vidente lacerandum dedit.
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
O iustus est Apollo, dum plectit scelus,
|
o justus est apollo, dum plectit scelus
|
|||
quod imputavit perfidus et atrox deo
|
quod imputavit perfidus et atrox Deo
|
|||
Zephyrus! Hic auctor, filia! est factae necis.
|
Zephyrus hic auctor filia est factae necis,
|
|||
Non est Apollo: Zephyrus in fratrem tuum
|
non est apollo: Zephyrus in fratrem tuum
|
|||
discum agere non dubitavit.
|
discum agere non dubitavit
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Unde autem pater!
|
unde autem pater!
|
|||
haec nosse poteras?
|
hoc nosse poteras? –
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Natus haec retulit mihi,
|
natus haec retulit mihi;
|
|||
nam vivus est inventus a nobis. Meis
|
nam vivus est inventus a nobis meis
|
|||
extinctus est in manibus.
|
extinctus est in manibus
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Heu me! quid? pater!
|
heu me! quid! pater
|
|||
quid ergo regno exisse iussisti deum?
|
quid ergo regno exisse jussissti Deum? –
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Filia! dolore motus et Zephyri dolis
|
filia! dolore motus et Zephyri dolis
|
|||
delusus id iussisse me memini. Impium
|
delusus id jusisse me memini impium
|
|||
quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
|
quis tale sibi timuisset a Zephyro scelus?
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
O genitor! omnes perditi iamiam sumus!
|
o genitor! omnes perditi iamiam sumus!
|
|||
Discessit, heu! discessit a nobis deus!
|
discessit heu discessit a nobis Deus
|
|||
O crede, non inultus id probrum feret.
|
o crede non inultus id probrum feret
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Quid? nata! discessisse iam numen putas?
|
quid? nata discesisse jamsisse iam numen putes?
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Nil dubito; namque exire de regno tuo
|
nil dubito namque exire de Regno tuo
|
|||
Apollinem ipsa, linquere et nostros Lares
|
apollinem ipsa linquere et nostros lares
|
|||
iussi. O ut hunc revocare nunc possem deum!
|
jussi o ut hunc revocare nunc possem Deum
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Heu! fata quam sinistra nos hodie obruunt!
|
heu fata quam sinistra nos hodie obruaunt
|
|||
No 8 Duetto
|
Aria
|
|||
Oebalus
|
oebalus
|
|||
Natus cadit,
|
natis cadit
|
|||
atque deus
|
atque Deus
|
|||
me nolente,
|
me nolente
|
|||
nesciente
|
nesciente
|
|||
laesus abit.Variante in den Wiederholungen:
Deus laesus abit. |
læsus abit
|
|||
Regnum sine numine
|
Regnum sine numine
|
|||
iam non diu stabit:
|
jam non diu stabit
|
|||
numen! quaeso, flectere,
|
numen! quæso flectere
|
|||
et ad nos revertere!
|
et atad nos revertere
|
|||
Melia
|
Melia
|
|||
Frater cadit,
|
frater cadit
|
|||
atque meus
|
atque meus
|
|||
te iubente,
|
te jubente
|
|||
me dolente
|
me – dolente
|
|||
sponsus abit.Variante in den Wiederholungen:
meus sponsus abit. |
sponsus abit
|
|||
Sponsa sine complice
|
sponsa sine complice
|
|||
quaeso, quid amabit?
|
quæso quid amabit? –
|
|||
Noli sponsam plectere!
|
noli sponsamnoli Sponsamplectereplectere
|
|||
Numen! ah! regredere!
|
numen! ah! regredere. ah! regredere!
|
|||
(Accedit Apollo.)
|
|
|||
Recitativo
|
||||
Apollo
|
apollo.
|
|||
Rex! me redire cogit in Hyacinthum amor.
|
Rex me redire cogit in hyacintum amor:
|
|||
Ignosce, quod numen ego tua regna audeam
|
jgnosce quod numen ego tua Regna audeam
|
|||
praesens beare! Disce, quid numen queat!
|
praesens beare disce quid numen queat
|
|||
|
Recitav:
|
|||
|
apollo
|
|||
Hyacinthe surge! funus et flore aemulo
|
hyacinthe surge Funus et flore aemulo
|
|||
nomenque praeferente defuncti tege.
|
nomenque praeferente defuncti tege.
|
|||
(Subsidens cum funere tellus hyacinthos flores germinat.)
|
|
|||
Oebalus
|
oebalus
|
|||
Quid video? – Surrexisse de nato meo
|
quid video? surrexisse de nato meo
|
|||
conspicio flores? –
|
conspicio flores
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Numen o nimium potens!
|
numen o nimium potens
|
|||
Pudore me suffusa profiteor ream.
|
pudore me suffusa profiteor ream
|
|||
Ad verba Zephyri, patris ad iussa omnia,
|
ad verba Zephyri patris ad jussa omnia
|
|||
quae me poenitet, feci.
|
quae me poenitet feci
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Optime
|
optime
|
|||
parce deus! ignarus ego, quis fuerit necis
|
parce Deus! ignarus ego quis fuerit necis
|
|||
auctor patratae, pessimo Zephyro fidem
|
auctor patratæ pessimo Zephyro fidem
|
|||
habui, meumque credidi natum tua
|
habui meunque credidi natum tua
|
|||
periisse fraude. Zephyrus o quanta improbus
|
perrisse frade Zephyrus o quanta improbus
|
|||
induxit in regna mea, ni parcas, mala!
|
induxit in regna mea ni parcas mala!
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
O numen! haud fuisse contemptum putes;
|
ò numen! haud fuisse contemtum putes
|
|||
abire quod te iusserim, imprudens fui
|
abire quod te jusserim imprudens fui
|
|||
credulaque nimium, et ira mihi verba abstulit,
|
credulaque nimium et ira mihi verba abstulit
|
|||
quae de dolore fratris occisi meant.
|
quae de dolore fratris occisi meant
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Confide rex! Apollo non fugiet tua
|
confide Rex apollo non fugiet tua
|
|||
regna. Manet, et manebit heic tecum, fide
|
Regna manet, et manebit heic tecum fide
|
|||
iam stare si promissa demonstres tua.
|
jam stare si promissa demonstres tetua
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Intelligo. Ecce nata! te sponsam deus
|
intelligo Ecce nata te sponsam Deus
|
|||
dignatur elegisse.
|
dignatur elegisse
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Num credam deum
|
num credem Deum
|
|||
amare posse Meliam?
|
amare posse meliam?
|
|||
Apollo
|
apo:
|
|||
O crede! ipsemet
|
o crede ipsemet
|
|||
Iupiter amare saepe mortales solet;
|
Jupiter amare sape mortales solet
|
|||
amare namque convenit tantum diis;
|
amare namque convenit tantum Diis:
|
|||
vobis amari.
|
vobis amare
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Numen! en famulam, suo
|
numen! en famulam suo
|
|||
quae pro parente pectus hoc offert tibi.
|
que pro parente pectus hoc offert tibi.
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
En! si placere sponsa mortalis potest,
|
En! si placere sponsa mortalis potest,
|
|||
Apollo! nostra filiam adductam manu
|
apollo, nostra filian adductam manu
|
|||
accipe, meoque semper in regno mane.
|
accipe meoque semper in Regno mane.
|
|||
Hyacinthus obiit: alter Hyacinthus mihi
|
Hyacinthus obiit alter hyacinthus mihi
|
|||
eris, manere filia hac factus gener
|
eris manere filia hac factus gener
|
|||
regione si digneris in nostra.
|
regione digsi digneris in nostra
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Oebale!
|
oebale!
|
|||
accipio laetus Meliae oblatae manum,
|
accipio laetus Melia oblatae manum
|
|||
rebusque semper placidus adsistam tuis.
|
rebusque semper placdus adsistam tuis
|
|||
Melia
|
mel:
|
|||
Iustitia sic tua deus elucet magis.
|
justitia sic tua Deus elucet magis
|
|||
Oebalus
|
oeb:
|
|||
Sic innocentem debita haud merces fugit.
|
sic innocentem debita haud merces fugit
|
|||
Apollo
|
Apo:
|
|||
Sic saecla te futura clementem sonent.
|
sic saecla te futura clementem sonent
|
|||
No 9 Terzetto
|
Terzetto
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Tandem post turbida
|
tamdem post turbida
|
|||
fulmina,
|
tandem postfulmina
|
|||
nubila
|
nubila
|
|||
Tonantis murmura
|
tonantis murmura
|
|||
pax alma virescit et explicat se.
|
pax alma virescit et explicat se
|
|||
Melia
|
Melia
|
|||
Post vincla doloris
|
post vincla doloris
|
|||
Oebalus
|
oebalus
|
|||
Post bella furoris
|
post bella furoris
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
Post monstra pavoris
|
post monstra pavoris
|
|||
Oebalus, Apollo et Melia
|
Melia/apollo/oebalus
|
|||
vos|nos iungit amabile pignus amoris.
|
nos|vos jungit amabile pignus amoris
|
|||
Omnes
|
Melia/apollo/oebalus
|
|||
Post fata
|
post fata
|
|||
Apollo
|
apollo
|
|||
sperata
|
speranta
|
|||
Melia
|
Melia
|
|||
beata
|
beata
|
|||
Oebalus
|
oebalus
|
|||
optata
|
optata
|
|||
|
|
|||
Oebalus
|
oebalus
|
|||
vos taeda coronat et excitat me.
|
vos tæda coronat et excitat me
|
|||
Apollo et Melia
|
apollo/Melia
|
|||
nos taeda coronet et erigat te.
|
nos tæda coronat et erigat me,
|
|||
|
|
|||
|
|
|||
Finis
|
Finis
|