CLEMENTIA CROESI

TRAGOEDIA

IN SCENAM DATA A SYNTAXI IN UNIVERSITATE SALISBURGENSI

III IDUS MAII MDCCLXVII

SALISBURGI

Typis Ioannis Iosephi Mair, Aulico-Academici Typographi et Bibliopolae p. m.post mortem Haeredis.

 
 

ARGUMENTUM

Regum esse proprium clementiae insigne, suo Croesus Lydiae rex comprobavit exemplo. Is Adastrum (filius hic erat Mydae Phrygum regis) ob coedem fratri imprudenter illatam patria eiectum rebusque exutum omnibus hospitio exceperat, atque inter carissimos semper habuerat. Factum interea, ut feroce apro Mysiam depopulante incolae a Croeso Atyn filium, qui pessimam prosterneret feram, ardenter rogarent. Croesus (in somno utpote praemonitus, Atyn cuspide periturum) diu illorum precibus restitit; urgentium autem votis tandem annuens filium concessit, adiuncto tamen Adrasto comite, qui salvum et incolumem denuo reduceret. Verum is emisso infeliciter iaculo non feram, sed Atyn traiecerat. Croesus summo exinde adfectus dolore reducem Adrastum super Atys cadaver imprudentis erroris subplicium urgentem iterum in gratiam recepit.

     Ita Herodotus, Historiae, Liber I.


    
Scena figitur in urbe Sardi.