Kritische Edition des Librettos       Diplomatische Übertragung des Librettos 

CLEMENTIA CROESI

TRAGOEDIA

IN SCENAM DATA A SYNTAXI IN UNIVERSITATE SALISBURGENSI

III IDUS MAII MDCCLXVII

SALISBURGI

Typis Ioannis Iosephi Mair, Aulico-Academici Typographi et Bibliopolae p. m.post mortem Haeredis.

 

F
CLEMENTIA

CROESI

TRAGOEDIA IN SCE-

NAM DATA

A

SYNTAXI

IN VNIVERSITATE SALIS-

BVRGENSI

III IDVS MAII

CIƆIƆCCLXVII.

SALISBVRGI

Typis Ioannis Iosephi Mair, Aulicoaca-
demici Typogr. et Bibliop. p. m. Haeredis.


ARGUMENTUM

Regum esse proprium clementiae insigne, suo Croesus Lydiae rex comprobavit exemplo. Is Adastrum (filius hic erat Mydae Phrygum regis) ob coedem fratri imprudenter illatam patria eiectum rebusque exutum omnibus hospitio exceperat, atque inter carissimos semper habuerat. Factum interea, ut feroce apro Mysiam depopulante incolae a Croeso Atyn filium, qui pessimam prosterneret feram, ardenter rogarent. Croesus (in somno utpote praemonitus, Atyn cuspide periturum) diu illorum precibus restitit; urgentium autem votis tandem annuens filium concessit, adiuncto tamen Adrasto comite, qui salvum et incolumem denuo reduceret. Verum is emisso infeliciter iaculo non feram, sed Atyn traiecerat. Croesus summo exinde adfectus dolore reducem Adrastum super Atys cadaver imprudentis erroris subplicium urgentem iterum in gratiam recepit.

     Ita Herodotus, Historiae, Liber I.


    
Scena figitur in urbe Sardi.

 

F
ARGVMENTVM.

Regum esse proprium Clementiae insigne, suo
Croesus Lydiae Rex comprobauit exemplo.
Is Adastrum (filius hic erat Mydae Phry-
gum Regis) ob coedem Fratri imprudenter illatam
patria eiectum, rebusque exutum omnibus hospitio
exceperat, atque inter carissimos semper habuerat.
Factum interea, vt feroce Apro Mysiam depopu-
lante incolae a Croeso Atyn Filium, qui pessimam
prosterneret feram, ardenter rogarent. Croesus (in
somno vtpote praemonitus, Atyn cuspide peritu-
rum) diu illorum precibus restitit; vrgentium au-
tem votis tamdem annuens Filium concessit, ad-
iuncto tamen Adrasto comite, qui saluum et in-
columem denuo reduceret. Verum is emisso infe-
liciter iaculo non feram, sed Atyn traiecerat.
Croesus summo exinde adfectus dolore reducem
Adrastum super Atys cadauer imprudentis erro-

ris subplicium vrgentem iterum in gratiam

recepit. Ita Herodotus Lib. I.

Hist.

Scena figitur in vrbe Sardi.